Mot «Invenisse» [2 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001357 

 Tum vero primi motus et inspirationes quibus Lutherus tactus fuit ut doctrinam catholicam desereret, fuerunt merae et crassissimae blasphemiae; sic enim ipse de se scribit: «Oderam,» inquit, «vocabulum istud: Justitia Dei, quod, usu et consuetudine omnium doctorum, doctus eram philosophice intelligere de justitia formali et activa Dei, [214] qua Deus est justus et peccatores injustosque punit.» Et paulo post: «Non amabam,» inquit, «imo odiebam justum et punientem peccatores Deum, tacitaque, si non blasphemia certe ingenti murmuratione indignabar Deo.» Et alibi, explicans locum illum Pauli: Justitia Dei revelatur in Evangelio, ait omnes Doctores, excepto Augustino, interpretatos esse de justitia Dei puniente; tum subjungit: «Quoties legebam hunc locum, semper optabam ut Deus nunquam revelasset Evangetfum; quis enim possit diligere Deum irascentem, judicantem, damnantem?» Et rursum, alio loco: «Olim, cum legendum esset,» inquit, «et orandum illud Psalmi: In justitia tua libera me, totus exhorrescebam et ex toto corde vocem illam oderam.» Et paulo post: «Atque hic sane,» inquit, «omnes Patres, Augustinus, Ambrosius, etc., hallucinati sunt, et in hoc veluti scandalum impegerunt.» Ex hoc autem odio Dei irascentis et justi in meditationem venit, per quam ait se fidem suam justificantem invenisse: «Tunc,» inquit, «me prorsus esse renatum sensi et, apertis portis, in ipsum Paradisum intrasse.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003609 

 Nos, CLAUDIUS DE GRANIER, Dei et Apostolicæ Sedis gratia Episcopus et Princeps Gebennensis, universis notum facimus et attestamur omnia et singula quæ superius digesta sunt pro Confraternitatis erectione in honorem Sanctæ Crucis, Conceptionis Beatæ Mariæ et Sanctorum Petri et Pauli Apostolorum, per dilectos in Christo Ecclesiæ Nostræ Canonicos, attente perlegisse et [382] nihil invenisse quod christianas aures possit offendere; immo vero dignissima quæ ad communem Ecclesiæ utilitatem ab iisdem fratribus religiose observentur, ad cultus enim divini augmentum, mores formandos et piorum operum exercitium, cum totius populi ædificatione, utilia et accommodata esse deprehendimus; ut merito eis Nostrum consensum dari et per Nos approbari ac recipi debeant, prout per præsentes assentimus, recipimus et approbamus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE