11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001195 |
Virtutis is est splendor, quod tu omnium minime ignoras, Pater observandissime, nullis ut locorum intervallis [140] impediri possit quominus et videatur ipsa, et eos a quibus possidetur suo lumine reddat omnibus qui vel virtutis nomen tantum honorant conspicuos et amabiles. |
||||
A011001231 |
Virtutis quidem ea est præstantia, Pater observandissime, ut quod tu omnium minime ignoras, nullis terrarum aut locorum intervallis impediri possit, quomimis et videatur et eos a quibus possidetur iis etiam reddat ronspicuos et amabiles qui, quamvis quid ipsa sit virtus ignorent, virtutis tamen nomen honorant. |
||||
A011001291 |
Quid enim [qui] in tanta vicinitate tam audacter mentiuntur non audeant de homine tot intervallis disjuncto comminisci?. |