24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001567 |
Reverendissime in Christo Pater et Domine, ea qua par est reverentia vices Nostras subdelegamus, facultatem vobis facientes, eidem Petro Godet Ordines omnes conferendi et illi suscipiendi, servatis tamen de jure servandis, exceptis interstitiis, super quibus, si vobis placuerit, dispensare poteritis; dummodo tamen, vobis ante omnia constiterit de Litteris Apostolicis [150] quibus se ad Nos missum asserit pro dictis omnibus Ordinibus suscipiendis, conscientiam Nostram interim de premissis omnibus exonerantes.. |
||||
A024001589 |
Ut a quocumque Illustrissimo ac Reverendissimo Antistite Archiepiscopo, Episcopo catholico, quem malueris eligere, executionem sui officii exercente ac gratiam et communionem Sedis Apostolicæ habente, non servatis interstitiis et nonobstante defectu natalium quem pateris, super quo te dispensamus, ad primam tonsuram et minores Ordines, dummodo idoneus compertus fueris, quod Illustrissimi et Reverendissimi Ordinantis judicio relinquimus, promoveri possis et valeas. |
||||
A024004396 |
Benedictio autem mensæ et gratiarum actio post refectionem, ab hebdomadario fiat, nisi in festis [460] solemnibus, in quibus ejusmodi officium a Priore, et, eo absente, Subpriore incumbet; ac durante refectione semper legatur voce clara et intelligibili, et cum debitis inter puncta interstitiis.. |