23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001279 |
Cum vero catholicus supradictum locum protulisset ac ministrum interrogasset: «Quid vero tu ad haec, domine, magne doctor?» Ille, primum haesitabundus et attonito similis, mox seipsum colligens, quasi magnum [202] et elegans quidpiam dicturus, ut facile maximum Ecclesiae reformatorem in ejus vultu agnosceres: «Naevus est,» inquit, «in pulchro corpore.» Quid vero miser catholicus faceret cum isto nebulone, nisi ut Dominum rogaret ne statueret ei hoc peccatum, quia nesciebat quid diceret nec quid faceret? [Abi vero tu in malam crucem, cum istis tuis naevis et nugis!] An non poteras verius dicere, naevum hunc esse in Calvini tui opinione, Beatissimae Virginis Sanctorumque omnium intercessionem temere rejicientes? nam nec quicquam vetat naevos esse in deformi corpore, [203] ut tanto deformius faciant quanto facerent corpus venustius quod esset pulchrum.. |
||||||
A023001279 |
Vidi ego primarium quemdam Genevae ministrum, qui, multa insolenter debacchatus in Sanctorum intercessionem, cum non tantum Scripturae, sed etiam Patrum auctoritate convinceretur, dixit tandem paratum se dare manus, si Augustinus ullo loco Beatissimam Virginem invocasse probaretur. |
||||||
A023001287 |
Nos vero respondemus clarissime, nos neque Deo, quem oramus, coadjutores dare, quem satis scimus ad misericordiam faciendam coadjutoribus non indigere; neque Christo, per quem oramus, quia ejus intercessionem omnipotentem apud Patrem agnoscimus; sed nobis ipsis, qui oramus, ac quorum orationes et preces precibus fratrum nostrorum, maxime vero piorum et sanctorum virorum, adjuvantur, ut a Deo per solum Christum exaudiantur. |
||||||
A023001339 |
Audi Calvinum: «Colligimus,» inquit, «nihil Papistas Christo reliquum facere, qui pro nihilo ducunt ejus intercessionem, nisi accedant Georgius et Hippolytus, aut similes larvae.» Et alibi mentitur impudentissime, et imponit Catholicis, quod «in suis omnibus Litaniis, Hymnis et Prosis, ubi Sanctis mortuis nihil non honoris defertur, nullam Christi mentionem» faciant. |