11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003030 |
Esset quidem honorificentius mihi, et optabilius, jam amari abs te, SI merêrer ut hoc ipso merêri me intelligerem; sed erit jucundius, fortassis etiam gloriosius, si ob eam causam amari me post hac intelligam, quôd prior ego te tuique animi dotes eximias amaverim. |
||||
A011003463 |
Baronem nostrum qui, ut scis, nunc adest, iterum atque iterum conveni, primùm ut viro nobilissimo meique amantissimo grati animi testimonium exhiberem, deindè ut ex ejus potissimùm sermonibus intelligerem quid ille de tuis conatibus, non tam sentiret quàm speraret. |
||||
A011003531 |
Expectabam ut ad me scriberes aliquid de prioratibus; audio enim Baronem nostrum venisse, ex cujus literis sperabam fore ut ea de re fausti aliquid lætique intelligerem. |