23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001339 |
In summa, nihil isti aut in Cælo aut in terra intactum reliquerunt [211]; neque sane fuit aequum ut Angelico Doctori parcerent isti, qui nec Angelis nec ipsi Deo pepercerunt.. |
||
A023002230 |
Sacerdotum vestes, quantum per locorum incommoda fieri potuit, ad modestiam clericalem revocavit; pias Sanctissimi Sacramenti Beatissimaeque Virginis cultui devotas sodalitates ubique propemodum erexit; Synodi quotannis celebrandae consuetudinem reparavit; sacros excubitores, quos Supervigiles vocant, variis locis sparsim collocavit, quibus caeteros sacerdotes erigere, monere, hortari eorumque moribus invigilare facultatem et munus contulit: nihil denique, quoad illi per temporum injuriam licuit, intactum reliquit, ut rem ecclesiasticam ad antiquum meliorum temporum statum reduceret. |