11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003052 |
At revocaret te, inquies, ea functio ab institutæ vitæ studiorumque ratione, Imô admoneret potiùs, quamquam admonitione nulla eges, uti teipsum et tibi et nobis semper ad imitandum proponeres, et quibus studiis eam tibi pietatis et sçientiæ famam comparasses quæ tante dignitatis materiam peperisset ea perpetuò sectareris. |
||
A011003389 |
Et nihil me æquè ac illud confirmat, quòd quoties de te cogito (facio autem ferè assiduè), agnosco indignum fore me quem tu fraterno amore prosequi deberes, si ab ea desciscerem animi magnitudine quam in te admirabilem et propemodùm singularem, non modo vultu et oratione præ te fers, quod tibi cùm multis commune est, sed etiam, quod paucis contigit, facto ipso totaque institutæ vitæ ratione testaris.. |