12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012002180 |
Jam [248] triennium fere in domo ac contubernio illustris et clarissimi viri Antonii Fabri, ducatus Gebennensis Præsidis, vixit, mensæ ejusdem et sermonis ac disciplinæ particeps: quo toto tempore mitto quanta cura jurisprudentiam et li littras coluerit; sed quod apud me caput est, pietatis et religionis officia semper diligentissime amplexus est, ut nunc redeuntem sicut omni virtutum et pietatis genere onustam navim institoris videre liceat. |