12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012003148 |
Quod nos oves non ita pridem errantes, nunc autem ad caulas Christi reversas, tanta sollicitudine ac charitate complectatur Sanctitas Tua, sicuti ex litteris amantissimorum nostri virorum qui in Urbe versantur, ac præsertim ex Archiepiscopi Viennensis ad nos adventu [406] cognovimus, illud ipsum est procul dubio, quod ab iis qui nos per Evangelium in Christo genuerunt statim initio audivimus: unum esse nimirum in terris Pastorem maximum, cui sic absolute, sic indistincte suas oves Christus commiserit, ut planum sit « non aliquas designasse, sed assignasse omnes, » cuique proinde, præter instantiam quotidianam, sollicitudo sit omnium Ecclesiarum.. |
16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html |
A016003259 |
Subanexas preces nobis pro parte et ad instantiam perillustris magistri domus Ducis (?), Carolli a Turre, conventuum seu prioratuum Beatae Mariae Talloriarum et Sancti Jorii annexorum Ordinis Sancti Benedicti vestrae diocesis Prioris et commendatarii perpetui praesentatas fuisse noveritis, post quarum quidem praesentationem fuimus pro parte ejusdem domini oratoris instanter requisiti quatenus super eisdem providere dignaremur. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022001268 |
Exponit humillime Tuae Sanctitati Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, cum alias, ad instantiam [189] Emmanuelis Philiberti, tunc Sabaudiae Ducis, unita fuerint Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari omnia beneficia simplicia, curionia, monasteria, prioratus et alia, agrorum Gexensis, Terniacensis et Caballiani, sub praetexta causa quod eorum tractuum incolae lutherani seu calviniani essent, nec divinus idcirco in iis cultus exerceri posset; praefinita fuit haec unio cum clausula, per quam Gregorius, foelicis recordationis, Papa decimus tertius, uti quandocumque earum ditionum incolae ad sanctam fidem converterentur, Lazariani Equites unicuique [190] curioni quem Episcopus elegisset, quinquaginta ducatos dare deberent annuatim, declaravit. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001835 |
Visis per Nos, lectis et diligenter examinatis Litteris Apostolicis Nobis respective directis et ad Nos a Sede Apostolica transmissis, aliisque bullatis sub plumbo, sub datum Tusculi, anno Incarnationis Dominicæ millesimo sexcentesimo nono, septima calenda Octobris, Pontificatus Sanctissimi Domini nostri D. Pauli divina Providentia Papæ quinti, anno quinto; aliis vero in forma Brevis, sub annulo Piscatoris et sub datum Romæ, apud Sanctum Petrum, die duodecima Martii 1610, Pontificatus ejusdem Pauli quinti anno quinto, debite expeditis, non vitiatis neque cancellate aut in aliqua earum parte suspectis, per R. D. Franciscum Bochattonum, presbyterum hujus Gebennensis [182] diæcesis, a Sancta Sede Apostolica obtentis et Nobis exhibitis; visis etiam testium depositionibus et informationibus ad ejusdem R di Francisci instantiam sumptis et receptis, quibus clare constat tam de contentis et narratis in supradictis Litteris Apostolicis, quam de secreta et extrajudiciali ipsius Francisci ante quinquennii lapsum reclamatione, servata insuper earumdem Litterarum præscripta forma, vocatis vocandis, visis videndis et consideratis de jure considerandis, ipsoque R do D. Francisco in habitu et tonsura regularibus existente:. |
25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html |
A025003509 |
Fœlicis memoriae Paulus, Papa Quintus hujus nominis, die 23 Aprilis anni 1618, ad instantiam Ducis Sabaudiae [511], commisit et mandavit Episcopo Gebennensi, ut Domum ac Congregationem piam mulierum quae sub nomine Beatissimae Virginis Mariæ de Visitatione, ante aliquot annos Annessii, Gebennensis diocaesis, instituta fuerat, in Monasterium Monialium sub Regula Sancti Augustini viventium erigeret: quod sane ita factum est.. |