A011001451
|
Duodecimum Conjecturarum librum, mihi quod ais inscriptum, videre non minus cupio quam soleant alii amicorum liberos legitimos; et quod duodecimus sit, universitate numerorum quam universam totius amicitiæ summam inter nos esse commonstrabit, quod nihil mihi gloriosius.
|
A011003509
|
Ego Librum meum duodecimum, tibi inscriptum et proprio quodam jure tuum quòd in Salesiano tuo, ut meministi, inchoatus sit, dedi optimo et ornatissimo huic viro perferendum ad typographum qui sæpiùs jam ad me scripsit facturum se ut quamprimùm prælo detur.
|