A023001073
|
Lutherus vero, libere simul et impudenter, ut solet: «Papa,» inquit, «mentitur una cum Conciliis.» Et paulo post: «Insanum est,» inquit, «Concilia concludere et statuere velle quid credendum sit, [143] cum tamen saepenumero nemo adsit, qui Spiritum divinum, vel tantillum, gustaverit; quemadmodum in Concilio Nicaeno usuvenit, ubi, dum leges super statum spiritualem ferre conarentur, quibus eidem statui matrimonium interdiceretur, omnes profecto in Concilio a veritate aberraverunt.».
|
A023001269
|
Sed quisnam, inquam, judicabit, utrum Concilium secundum Scripturas sententiam tulerit? Ego, inquit, nam « spiritualis homo judicat omnia.» Ergone a Concilio et universi orbis consensu ad teipsum unumque provocabis? Siccine supremus divini humanique juris arbiter constituetur insanum et sive lepidum, sive illepidum malis dicere, caput Lutheri?.
|