Mot «Insaniam» [3 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011003113 

 Is ipse denique, ne cætera congeram quæ mihi ex officina tua petenda essent, cui inculta piscatorum simplicitas pro sapientia fuit ad profligandam philosophorum insaniam..

  A011003199 

 Itaque, sic plerosque omnes affectos video: ut si feliciter res cedet, laudatores habiturus sis etiam improbos et perditos viros, non laudandi tui studio vel impetu elatos, quod esset infamiæ proximum, sed virtutis veritatisque viribus fractos; sin, quod abominor, aliter eveniet, boni sanè conatum laudabunt nec nisi hæreticorum insaniam accusabunt, pessimi temeritati tribuent quòd industriæ potiùs et charitati Christianæ acceptum ferre deberent: omnes planè fatebuntur, neque animum tibi defuisse ad audendam rem maximam neque ingenium ad agendam, sed seculi potiùs felicitatem ad peragendam.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001028 

 Quis ergo non rideat horum hominum insaniam, qui ne quidem qua ratione vocati sint inter se conveniunt? Quis vero non miretur Plessaei ingenium, qui qua ratione vocatus sit Calvinus, Calvino melius se scire existimat? qua item ratione Lutherus, et a quo suam vocationem et auctoritatem acceperit, melius se nosse quam ipse sciverit Lutherus? Separate illos, inquit Daniel de falsis testibus, ab invicem procul, et dijudicabo eos; dixitque ad unum: [137] Sub qua arbore videris? Qui ait: Sub schino. Interrogavit et alium, qui ait: Sub prino; et ita testimoniorum falsitas apparuit.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE