22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000579 |
Quod autem ait Imperator: «Quem ex summo rerum Parente speramus et accipimus,» non innuit opinionem illam Grecorum de processione Spiritus Sancti a Patre tantum, cum illa multis post seculis exorta sit; sed loquitur de receptione Spiritus Sancti gratiae; ita enim dicitur hominibus dari Spiritus Sanctus a Patre per Filium, quem mittet Pater in nomine meo. |