Mot «Inferius» [9 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008001098 

 Reclinatorium inferius, humilitas amans: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000352 

 Quod autem per summam humanitatem prior ipse scripseris, id nimirum [22] causæ fuit et te priorem dare, quod divinius est, et me priorem accipere, quod inferius decebat. Et ego ne potius in te senatoriam dignitatem, quam in senatore consummatissimam virtutem colere existimarer, absentem salutare minime consentaneum videbatur, cum præsertim me non ejusmodi juvenem crederem qui in ore vel aure cujusquam purpuratorum Patrum venissem, in intima videlicet juvenili umbra adhuc delitescens.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003273 

 Verum, etsi ipsius Domini nostri Jesu Christi sacratissimi Corporis sic in publico exhibiti majestas exposcat, omnes confratres totam diem in ejus laudibus, precibus et sacris meditationibus inibi, humiliter pertransire; attamen, cum humana fragilitas confratrum hujusmodi in iis piis operibus assiduis nondum exercitatorum id in communi exequi adhuc non patiatur, utque interius oratio non desinat hocque sacratissimum Eucharistiæ Sacramentum aliquo servitutis obsequio Confraternitas ipsa prosequatur, statuimus et ordinamus singulis diebus quibus super altare oratorii palam et in publico collocabitur, duos ex confratribus, per Priorem et illius Assessores infrascriptos, [353] alternatis horis respective deputandos, ante ipsum altare, genibus flexis, in habitu inferius præscripto, horam integram in sacris precibus et divinis meditationibus, singulariter et juxta cujuslibet devotionem propriam, pro Sanctissimo Domino nostro Papa, necnon pro omnibus Ecclesiæ Prælatis universoque clero ac reipublicæ Christianæ tranquillitate, fidei Catholicæ tutela, pace et concordia inter Principes et populos christianos, conservatione etiam ac ampliatione hujusmodi Confraternitatis et in dies ampliori fructuum spiritualium productione, transigere debere usque ad Vesperam.

  A024003277 

 In quibus, omnes et singuli utriusque sexus confratres, in habitu inferius eligendo interesse, et bene, devote, graviter et pedetentim, cum silentio, incedere, precesque tunc ordinatas distincte decantare, qui scient; alii vero Rosarium Beatæ Mariæ Virginis secrete recitare debeant.

  A024003334 

 Statuimus propterea et ordinamus, omnes et singulas utriusque sexus personas, catholicas tamen, ac bonæ conversationis et famæ, in dicta Confraternitate a Priore et Assessoribus infrascriptis, emissa prius per quemlibet professione fidei Catholicæ per se, si legere noverint, sin autem per alium ejus nomine ipsoque præsente, ac promissione de observandis hujusmodi Statutis et consuetudinibus, aliisque pro tempore faciendis, juxta formam inferius insertam, recipi posse et debere.

  A024003338 

 Absentes vero cupientes in confratres adscribi, qui impediti ad ipsum Confraternitatem illiusque oratorium personaliter accedere non poterunt, ne a tam pio eorum proposito semoveantur, statuimus et ordinamus, ipsos per procuratorem legitimum, ad id speciale mandatum habentem, [368] de quo fidem faciet, sub professione fidei et promissione superius expressis et inferius insertis, in confratres recipi posse et debere ac si præsentes personaliter existerent in eadem..

  A024003342 

 In quorum confratrum receptione, Prior et Assessores, perlectis cuilibet et explicatis Statutis hujusmodi, ac emissa prius [professione fidei] per quemlibet recipiendum inferius inserta, habitum præfatæ Confraternitatis hoc modo tradere debeant ac teneantur..

  A024003346 

 Nos quoque, eorum qui Confraternitatem nostram hujusmodi professi fuerint perpetuam memoriam habere volentes, statuimus et ordinamus, primo: nostrum suprascriptorum nomina et cognomina, ut superius descripta sunt; deinde, aliarum omniumque [369] personarum, utriusque sexus, ipsam ingredientium, ac eorum qualitatem, cum designatione diei receptionis et pecuniæ per eas sponte oblatæ, per Secretarium inferius deputatum in libro ad hoc solum destinato describi debere..

  A024003354 

 Hic Prior, solus ex confratribus, in oratorio, processionibus, congregationibus aliisque actibus publicis superpelliceum deferet, et ibidem præeminentiam habebit, Officia divina inchoabit, preces et orationes publicas recitabit; is unus in processionibus sic indutus, medius inter duos Assessores habitum Confraternitatis deferentes, incedere in oratorio, populo cum Sacramento (diebus quibus super altari collocabitur) benedicet; eos qui Missas ordinarias Confraternitatis aliasque extraordinarias celebrabunt annotabit, directores processionum et cantores eliget; ipse etiam, una cum Assessoribus, visitatores infirmorum et incarceratorum, ac compositores [371] discordiarum deputabit, ac cum eisdem Assessoribus Confraternitatem ingredi volentes recipiet, et ab eis professionis fidei emissionem et promissionem inferius insertas exiget.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE