A023000578
|
Prodiit superiore saeculo ab inferis horrendum nescio, an miserandum potius, hominum genus, qui, a Christianae religionis et sacrosanctae fidei nostrae Catholicae unitate ac, [67] quod omnino consequens est, veritate desciscentes, nova passim dogmata novasque haereses, sed ex veteribus et jam pridem damnatis magna ex parte consutas conflatasque, invexerunt, in tot pene sectas divisi quot fuerunt eorum capita, qui sectatores habere quam esse maluerunt.
|
A023001371
|
Euge, euge, o viri quibus est cor, audierunt aures nostrae viderunt oculi nostri! Hem ista est libertas illa praeclara et evangelica, quam Lutherus et, ejus exemplo, caeteri haeretici nostri temporis invexerunt! «Liberati sumus,» inquit Lutherus, at non libertate quam Christus nobis suo sanguine pretiosissimo acquisivit, sed libertate quam Luthero ab inferis Sathan attulit.
|