11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011000995 |
Noveram te, mi Frater, rerum omnium mortalium et temporum accurata observatione ac despectione, immortalium et æternitatis expectatione et amore, ejus qua te natura donavit animi fortitudinis numeros omnes absolvisse; quibus præsidiis munitum ulla te harum rerum inferiorum mutatione lædi posse, inane sane fuit et debilis ingenii commentum. |
13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html |
A013000794 |
Sic summum in te Apostolico dignitatis splendorem [72] lætus et gratulabundus veneror, ac demisso in terram vultu, ad pedum oscula prostratus, humillime colo; et si Tuæ Sanctitatis solium ex inferiorum vestimentis erigendum esset, sicut de prima sede Jehu docet Scriptura, festinarem utique, et tollens vestes substernerem pedibus tuis, canerem tuba, atque dicerem: Regnet Paulus Quintus! Vivat Pontifex maximus quem unxit Dominus super Israel Dei!. |