11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003046 |
Utcumque verô sit, est quôd quantas possum tibi referam gratias, qui meis sive precibus sive consiliis tantùm indulgere te profitearis ut studiorum tuorum legem ex arbitrio meo non solùm instituere, quod esset facilius, sed etiam institutam et compositam immutare non recuses. |
18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html |
A018004100 |
Cum itaque, sicut ex insinuatione dilecti filli nobilis viri Caroli Emmanuelis, Sabaudiæ Ducis, accepimus, in oppido Annecii, Gebennensis diocesis, nonnullæ honestæ mulieres, studio melioris vitæ ac pio religionis desiderio ductæ, in quandam domum ejusdem oppidi jam a multis annis se receperint; inibique pie et devote viventes, Officium parvum Beatæ Mariæ Virginis singulis diebus recitare consueverint; si vero domus prædicta ad formam Monasterii reduceretur, et in Monasterium Monialium ut infra erigeretur, ex hoc profecto saluti animarum dictarum mulierum cum Divini cultus augmento et spirituali incolarum dicti oppidi consolatione peramplius consuleretur: Nobis propterea dictus Carolus Emmanuel, Dux, humiliter supplicare fecit quatenus domum prædictam in Monasterium Monialium Ordinis Sancti Augustini erigere, et alias ut infra indulgere, de benignitate Apostolica dignaremur.. |
25-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXV-Vol.4-Opuscules.html |
A025003510 |
Cum autem Congregatio dictarum mulierum humillima supplicatione a Sancta Sede Apostolica postularet, ut etiam in Monasterium conversa et erecta, nihilo magis propterea teneretur ad recitandas Horas canonicas Officii quod magnum appellatur, quam antea tenebatur; sed placeret dicts Sanctae Sedi Apostolicae illi indulgere, ut Sorores erecti Monasterii Officium parvum Beatissimae Virginis Mariae in choro, serio, graviter, lente, devote ac rehgiose quotidie, ut antea solebant, recitando, [512] ab alia Officii recitandi obligatione liberae et exemptae remanerent; idem Summus Pontifex illis hoc privilegium ad septennium benigne indulsit, vivae vocis oraculo asseverans se postea, si in humanis maneret, in perpetuum illud ipsum privilegium facile daturum (teste R. P. Don Justo Guerino, Praeposito Clericorum regularium Sancti Pauli Taurini, qui tunc rem istam urgebat); sin vero ab humanis excederet, successorem suum id etiam libenter facturum; quia vero res minus antea usitata fuerat, nolle se initio et primo obtutu in perpetuum concedere.. |