Mot «Indignabar» [1 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001357 

 Tum vero primi motus et inspirationes quibus Lutherus tactus fuit ut doctrinam catholicam desereret, fuerunt merae et crassissimae blasphemiae; sic enim ipse de se scribit: «Oderam,» inquit, «vocabulum istud: Justitia Dei, quod, usu et consuetudine omnium doctorum, doctus eram philosophice intelligere de justitia formali et activa Dei, [214] qua Deus est justus et peccatores injustosque punit.» Et paulo post: «Non amabam,» inquit, «imo odiebam justum et punientem peccatores Deum, tacitaque, si non blasphemia certe ingenti murmuratione indignabar Deo.» Et alibi, explicans locum illum Pauli: Justitia Dei revelatur in Evangelio, ait omnes Doctores, excepto Augustino, interpretatos esse de justitia Dei puniente; tum subjungit: «Quoties legebam hunc locum, semper optabam ut Deus nunquam revelasset Evangetfum; quis enim possit diligere Deum irascentem, judicantem, damnantem?» Et rursum, alio loco: «Olim, cum legendum esset,» inquit, «et orandum illud Psalmi: In justitia tua libera me, totus exhorrescebam et ex toto corde vocem illam oderam.» Et paulo post: «Atque hic sane,» inquit, «omnes Patres, Augustinus, Ambrosius, etc., hallucinati sunt, et in hoc veluti scandalum impegerunt.» Ex hoc autem odio Dei irascentis et justi in meditationem venit, per quam ait se fidem suam justificantem invenisse: «Tunc,» inquit, «me prorsus esse renatum sensi et, apertis portis, in ipsum Paradisum intrasse.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE