24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024001697 |
Quod autem ad reliqua spectat, eumdem D. Gasparem et scimus et in verbo veritatis testamur, ex hac diocæsi et illustribus ac, quod excellentius est, catholicis et piissimis [163] parentibus oriundum, ipsumque, ab incunabulis, pietati ac litteris incubuisse, atque adeo ita proferisse ut Juris utriusque doctor in Universitate Avenionensi renunciatus, non mediocrem etiam theologiæ cognitionem consecutus sit. |
||
A024002356 |
Notum facimus et testamur, dilectum Nobis in Christo [228] nobilem virum D. Guillelmum de Bernard toto biennio in civitate Annessiacensi, in qua residentia Ecclesiæ Nostræ est, vixisse omniaque munera catholicæ pietatis quam accuratissime obiisse, quemadmodum par erat ab eo exspectare, qui a parentibus (quos olim de facie et moribus cognovimus) piissimis originem traxit, et ab incunabulis in domo catholicissimi Principis Ducis Namurcii educatus fuit, ut et nunc eidem a cubiculo inservit inter primarios ejus domesticos.. |