08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008002266 |
Dicuntur autem peccata alia ex infirmitate, alia ex malitia, alia ex ignorantia, non quia in omnibus peccatis non intercedat ignorantia aliqua, id est, inconsideratio (juxta illud Aristotelis: «Omnis peccator ignorans»), et etiam malitia, alioquin non esset peccatum (nam est de essentia [309] peccati ut intercedat aliqua malitia, saltem in causa, et debet esse culpa in ignorantia, seu ignorantia culpabilis), et etiam infirmitas passionis alicujus, vel præteritæ vel præsentis. |