Mot «Incommodare» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000885 

 Affirmant bona opera nocere, aut saltem incommodare ad salutem; Lutherus enim, sermone quodam, introducit Christum dicentem ad fideles: «Unica ego sum porta ad Caelum ducens.

  A023001256 

 Primum erit ex epistola quam ille ad Argentinenses scripsit, in qua, de Sacramentariis loquens: «Diffiteri,» inquit, «non possum nec volo, quod si Carolostadius aut alius quispiam ante quinquennium mihi potuisset probare in Sacramento praster panem et vinum esse nihil, ille magno beneficio me sibi devinctum [191] reddidisset; gravibus enim curis anxius, in hac excutienda materia multum desudabam, omnibus nervis extensis, me extricare et expedire conatus sum, cum probe perspiciebam hac re Papatui cum primis me valde incommodare posse.

  A023001256 

 Verum ego me captum video, nulla elabendi via relicta.» Et paulo post: «Quod si etiam hodierno die fieri posset, ut quis firmo Scripturarum testimonio mihi fidem facere queat, in Sacramento non nisi panem et vinum esse, nihil tamen opus esset quemquam tam amaro me adoriri animo; sum enim, proli dolor! plus aequo in hanc partem propensus, quantum Adami mei naturam animadvertere possum.» Quid, obsecro, hujusmodi ingenio contentiosius, quod non quaerit quid verum sit aut falsum, sed quid Papatui, ut ipse loquitur, aut Ecclesiae incommodare possit, studetque non veritatis amori et desiderio, sed Papatus odio?.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE