23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001267 |
Quis vero te constituit illorum judicem? hoc ipsum enim est de quo quaerimus: cur tibi magis licere debeat sententiam ipsorum et interpretationem examinare, quam illis aut nobis tuam, et quis in pari omnium jure futurus sit judex? Quod si fallantur interpretando, quia homines fuerunt, ut objicis, quidni etiam tu fallaris? An non et tu homo es, [aut saltem bestia?] Neque enim, opinor, aut angelus aut deus es, aut quicquam ex inanimatis. |