23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000876 |
Ac sane, tantum abest ut impossibilia sint Dei praecepta, ut e contrario, et levia et suavia ea esse Christus ipse ore suo pronunciaverit: Jugum, inquit, m eum suave est, et onus meum leve. |
||||
A023000876 |
Affirmant Dei praecepta esse impossibilia. |
||||
A023000877 |
Quicumque ista profitetur et urget, est minister legis, peccati, irae et mortis; nam impossibile est humanam naturam implere legem, imo in justificatis qui habent Spiritum Sanctum.» Et paulo post: «Qui igitur docet fidem in Christum non justificare, nisi lex simul servetur, ille facit Christum peccati ministrum et crudelem tyrannum, qui exigit impossibilia, ut Moses, quffi nemo facere potest.» Idem vero docuit Calvinus, melior, in hoc articulo, ut etiam aliis plerisque, Lutheranus quam theologus.. |