07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
A007000352 |
Mihi vero qui iis sum præpositus qui ea pollent modestia, fortitudine, prudentia ac charitate quæ in quolibet Prælato desiderari potest, ut eorum quilibet Præpositus esse mereatur; quid in hac causa metuendum est? Quid enim me moretur infantia, imperitia ac mentis [96] imbecillitas, cum nec monitis, nec disciplina, nec correctione ullo in hoc munere mihi futurum sit opus? Nisi quis velit, quod dixerunt veteres, « Minervam docere, » aut, ut more nostrorum dicam, « Sanctum Bernardum hortari, » vel inter Cordigeros, ut jam sumus, conceptum tegere latinitate. |
11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011003110 |
Illa enim me ratio consolatur quæ tibi per modestiam tuam fortasse minùs perspecta est: quòd ad functionem istam probè capessendam dignitatis tantùm adferas quantum humanæ condicionis imbecillitas patiatur, nec quicquam causæ sit cur in eo officio, quod tibi cum tot sanctissimis viris commune esse voluit idem ille Deus optimus maximus quem tu ut debes suspicis et vereris, prascipua quadam solicitudine angi velis; nisi fortè hominem te natum pudet, cui nec satis esset humanam condicionem cum angelica commutasse ut tanto muneri obeundo sufficere (quomodo theologos tuos loqui audio) ex condigno posses.. |