A023001158
|
Ac praeterea, cum perpetuo antiqui Patres et universa Ecclesia Essentiam divinam in Personis subsistentem praedicet, Calvinus contra, sive per supinam ignorantiam, quae satis ei familiaris, sive [167] per incredibilem novandi libidinem, qua potissimum agitatus fuit, Personas in essentia subsistere dixit..
|
A023001360
|
Tertium est, quod ignorantiam suam crassissimam prodit Lutherus, cum dicit omnes Doctores, excepto Augustino, locum Pauli ad Romanos de justitia Dei puniente interpretatos fuisse; nam, ut omittam Chrysostomum et Theodoretum, divus sane Thomas et Lyranus, qui [216] omnibus obvius est, de justitia qua Deus nos justificat, palam interpretantur; tametsi contraria quoque expositio non sit omnino improbabilis..
|