23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001214 |
Ideoque Apostolus Judas, haereticos describens: Hi sunt, inquit, qui segregant semetipsos.. |
||
A023001215 |
Sed unus pro omnibus in testem sufficiat Lutherus, qui, suo illo libro contra Sacramentarios, non perfunctorie, sed ex professo demonstrat septem diversissimas et haereticas interpretationes verborum illorum: Accipite et comedite: hoc est corpus meum, a duobus antea annis emersisse; postquam enim sex enumeravit, addit: «Praeter hos alii accedunt, ut septenarius numerus compleatur, qui dicunt non esse articulum fidei, ideoque liberum cuique esse, ut hic sentiat quicquid velit. |