Mot «Hæreticorum» [37 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000400 

 Aquæductus est qui universam propemodum hæreticorum gentem reficit ac recreat, pessima scilicet sacerdotum exempla, facta, dicta, iniquitas denique omnium, præcipue tamen ecclesiastici ordinis, ut propter nos blasphemari quotidie inter gentes nomen suum meritissime simul et amarissime conquæratur Dominus per Prophetas.

  A007000403 

 [110] Super flumina ergo Babilonis, id est, confusionis, peccatorum sedearaus, et fleamus dum recordamur Sionis Gebennensis, quæ olim tot nobilitata Christi insigniis, nunc, tum majorum tum hujus tempestatis peccatis, sub fœdissima hæreticorum tirannide consternata perseverat..

  A007001021 

 Proprium hæreticorum est quæ Sedes Romana acquisivit perdere, quæ congregavit dissipare: exempla in Germania..


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008001833 

 Philosophos hæreticorum patronos et magistros appellat Tertullianus.

  A008001834 

 Omnes Patres observant hæreticorum esse malo sensu bona verba proferre.

  A008002411 

 pertinaciam hæreticorum convincere possemus, nisi per Traditionem; unde et ipsi oderunt Traditiones.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000526 

 Nobilis vidua Villæi illius qui hæreticorum insidiis inter sedium suarum incendia ante aliquot annos peremptus est, cum te referente de causa quadam quæ inter Villæos filios, et Dominum Bessonet agitatur ex Senatu [50] proximis hisce diebus sententiam expectaret, nescio quanam ratione resciverit, mulier quam nunquam vidi, me præcipuo quodam amore tibi charissimum esse, rem sibi admodum utilem et fructuosam facturam existimavit si me, matris optimæ meæ implorata authoritate, intercessorem apud te faceret, quo ei quod a candidissimo judice honestissimum amicum petere posse antea monuisti, bonam exoptes causam.

  A011000949 

 Mirum ergo non fuerit si, quod per jocum nuper dixeram, nunc reipsa gallice scribendum mihi sit; cum enim Servetanus noster jam discedat et de hæreticorum hujus temporis instabilitate Meditationes animo volvam, vix quidem fieri posse reor ut graviter hispanico more scribere possim.

  A011001234 

 Pauci tantum qui supersunt Catholici ea re recreati [sunt]; hæreticorum nullus propemodum accessit unquam, nisi videndi me potius (est enim genus hominum curiosum) quam audiendi gratia.

  A011001452 

 Caput illud de discordi hæreticorum cum hæreticis concordia mecum non attuli, vitio famuli cui cum quæ [180] afferre statueram commissem, omisit.

  A011002369 

 Quella terra è in faucibus hæreticorum, non ha altro modo di haver prædicatore; l'Abbate cava tutte le loro decime, et è ragionevole ch' egli pasca la pecorella della quale egli si piglia la lana.

  A011003199 

 Itaque, sic plerosque omnes affectos video: ut si feliciter res cedet, laudatores habiturus sis etiam improbos et perditos viros, non laudandi tui studio vel impetu elatos, quod esset infamiæ proximum, sed virtutis veritatisque viribus fractos; sin, quod abominor, aliter eveniet, boni sanè conatum laudabunt nec nisi hæreticorum insaniam accusabunt, pessimi temeritati tribuent quòd industriæ potiùs et charitati Christianæ acceptum ferre deberent: omnes planè fatebuntur, neque animum tibi defuisse ad audendam rem maximam neque ingenium ad agendam, sed seculi potiùs felicitatem ad peragendam.

  A011003203 

 Benè vale, Frater suavissime, et quo graviore urgeris hæreticorum numero, eo magis crede me tibi et amicissimum esse et nil morante locorum intervallo conjunctissimum.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002089 

 Dicam intrepide, nusquam suavius, nusquam efficacius hoc nostro tempore hæreticorum tanta copia ad sanam fidem adducta est..

  A012002091 

 Sicque factum ut tria illa balliagia quæ ex pacis conditionibus Duci obtigerunt, omnino Ecclesiæ restituta sint, ac, quod caput est, ita in fide et religione recepta perseverent, ut nullis extremorum bellorum persecutionibus, nullis hæreticorum minis ab ea se dimoveri passi [237] sint.


13-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIII-Vol.3-Lettres.html
  A013000792 

 Debeo et mihi, qui mirificam illam Tuam benignitatem jampridem sum expertus, dum Tu, Beatissime Pater, in ultimo illo et ad Pontificatum proximo Cardinalatus gradu tantisper hæreres, et ego hujus Ecclesiæ Præpositus negotium de ecclesiis, hæreticorum longissima occupatione dirutis, Catholicorum usui restituendis, apud [71] Sanctam Sedem tractarem, nuntiumque gratissimum deferrem de multis hominum millibus ad Christi caulas nuperrime reductis; ut me nunc propitium habiturum Pontificem et Patrem sperare par sit, quem tam beneficum jam inde nactus sum Cardinalem..

  A013000792 

 Debeo namque hoc gaudii testimonium Cathedræ Apostolicæ, cui de tanti Pontificis sessione congratulor; debeo et Tibi, Pontifici maximo, qui tantam [70] Cathedram exornas; debeo Urbis et orbis fidelibus universis, qui suavissime virtutum tuarum odore recreantur; debeo huic provinciæ, quæ, undique fluctibus ac jactationibus hæreticorum quassata propemodum ac contrita, plurimam spem ex perspecta Tua providentia concepit.

  A013002089 

 Paucis dicam: cum Genevam, filiam illam Babilonis miseram conspicio, aliaque circum oppida hæreticorum faucibus absorpta, non possum non cogitare missum me ad gentem apostatricem, duram facie, indomabilem corde, ad domum exasperantem et ad scorpiones.

  A013002089 

 Sic enim fiet, ut quemadmodum spiritum oris Christi ac gladium illum ancipitem ex Annalibus tuis, super aurum et topazion pretiosis, tam facili successu hactenus vibrasti, sic etiam nunc qua polies auctoritatem exeras ad faciendam vindictam in nationibus schismaticorum et increpationes in populis hæreticorum..


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018001059 

 Cumque Sorores dictorum Monasteriorum, inter varias et frequentissimas paupertatis et mendicitatis serumnas, vitam hactenus utcumque traxerint et sustentaverint; nunc tamen, post tot hæreticorum incursiones, ac diuturnorum bellorum clades, cum diæcesis ista, miseranda paupertate vexata, illarum mendicitati occurrere deinceps minime valeat; ad pedes Beatitudinis Vestræ humiliter [89] prostratæ, illius providentiam Apostolicam suramis votis orant, ut in posterum, per ejus placitum et dispensationem, illis liceat prædia et alia bona immobilia in communi possidere, quemadmodum cum aliis ejusdem Ordinis Sororibus, Gratianopoli degentibus, minusque egentibus, pro Apostolicæ Sedis paterna charitate, dispensatum esse omnes probi rerum spiritualium æstimatores laudaverunt..

  A018001059 

 Extant in hac diæcesi Gebennensi duo Monasteria Ordinis Sanctæ Claræ, quorum unum ex civitate Gebennensi in civitatem Annessiacensem, alterum, ex oppido Orbensi in oppidum Aquianense, hæreticorum injuria et violentia ante sexaginta annos expulsa, secesserunt.

  A018001083 

 Nam triginta annorum bellum durissimum, ac crebræ infestissimæque hæreticorum incursiones effecerunt, ut in hac Gebennensi diæcesi deinceps inveniri non possint eleemosynæ, quæ Monasteriis istis sustentandis et alendis sufficere queant.


21-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXI-Vol.11-Lettres.html
  A021000681 

 Verum, cum hæreticorum tirannide factum sit, ut hæc Ecclesia nostra omnibus sit destituta viribus et opibus quibus antiqui Cæsares, pro sua erga Christum gratitudine, [64] eam ornaverant et cumulaverant, nihil mihi superesse videtur, præter rectam in Deum spem fore ut brevi veniat fœlix ille dies, quo Cæsares, item quorum tot beneficiis Ecclesia hæc constituta fuit, iidem eamdem authoritate et imperio, antiquo splendori restituant..


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000049 

 I. Prima nota hæreticorum nostri temporis: Negatio.

  A023000052 

 Tertia nota hæreticorum: Contemptus Ecclesiæ..

  A023000053 

 Quarta nota hæreticorum: Contemptus Conciliorum..

  A023000054 

 Quinta nota hæreticorum: Contemptus Sedis Apostolicæ..

  A023000055 

 Sexta hæreticorum nota: Contemptus Patrum..

  A023000056 

 III. Novationes hæreticorum nostrorum..

  A023000057 

 Septima nota hæreticorum: De studio novitatis.

  A023000058 

 Octava nota hæreticorum: De spiritu dissensionis.

  A023000059 

 Nona hæreticorum nota: De spiritu contentionis.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001697 

 Quare, eum dignum existimamus qui ad dictam abbatiam promoveatur, ob eam maxime causam quod dictus Reverendus D. Ludovicus de Perrucard Monasterium illud ac Monasterii jurisdictionem temporalem, quæ magna ex parte hæreticorum hominum jurisdictioni, non solum finitima sed immixta est, fratris sui et suorum fretus potentia adeo fœliciter et fortiter administravit, ut fœlicius in hac temporum calamitate nihil contingere posse videatur, quam si ejus nepos ex fratre illi coadjutor adhibeatur [164] qui, sicut ejusdem zeli et virtutis, ita ejusdem opis successor existet..

  A024001764 

 Cum ante aliquot annos Claudius Boccardus, Virdunensis, Societatis Jesu tunc Religiosus, ab Ecclesia Catholica ad hæresim Calvinianam, pro humani ingenii imbecillitate, defecisset atque ita super flumina Babilonis, in tabernaculis hæreticorum, aliquandiu postea constitisset, inventus tandem et præventus a Patre misericordiarum et Deo totius consolationis, tactusque salutari christianæ religionis recordatione, in seipsum reversus, sponte ac libere surgens, ad cælestem Patrem ejusque [171] Sponsam piissimam, matrem Ecclesiam, redire serio construit..

  A024003160 

 Ubi etsi dogmatibus hæreticorum ex animo non adhæserim, tamen, secundum exteriorem hominem, eodem modo loquendum et agendum mihi fuit quo hæretici..

  A024003242 

 Intemerata item sacratissimaque Virgo Maria, ejusdem Dei et Domini nostri Jesu Christi Genitrix, quæ absque peccati originalis labe concepta, virgo ante partum, in partu et post partum permansit, et quæ incessanter orat « pro populo, » intervenit « pro clero, » intercedit « pro devoto fœmineo sexu, » subvenit oppressis, hæreticorum et infidelium conatus reprimit, ad eamque confugientes sublevat et a malis liberat..

  A024003244 

 Nobis infrascriptis spem certissimam ministrant, si iisdem vivificæ Crucis signo et sacratissimæ Virginis Mariæ ope et opera, ac Beatissimorum Petri et Pauli Apostolorum suffragiis imploratis, ad Deum ipsum, omnis pietatis auctorem, qui etiam cum ulciscitur est misericors et sicut impœnitentibus est destrictus ita conversis pius et pacificus, soletque emendatos in præsenti vita a tribulationibus liberare et in futura ad æterna gaudia perducere; cum cordis compunctione, gemitu et humilitate, orationibus, jejuniis, frequenti peccatorum confessione, Eucharistiæ sumptione, aliisque piis et charitativis vereque Christianis officiis convertamur, ipse, qui etsi clementissimus, tamen vult rogari, vult cogi, vult quadam importunitate et assidua deprecatione vinci, nos ab omni hæreticorum vexatione, militum [342] incursionibus et depredationibus, fame qua premimur, morbis quibus vexamur, bellis quibus urgemur, et aliis periculis qui jam præ foribus sunt, eripiet et liberabit; ac extinctis ab ipsa civitate, publicis sui ipsiusmet Dei, naturæ humanæ et hominum hostibus, inibi sacram religionem Catholicam reviviscere faciet, nosque infrascriptos, in pristinis sedibus propriaque ecclesia (e quibus, ut præmittitur, expulsi in hoc oppido Annessiaci, amplius quam per quinquaginta annos, quasi advenæ et peregrini, in mendicata ecclesia resedimus) restituet et reintegrabit..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE