23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001362 |
Postquam Lutherus hoc initium suae doctrinae dedit, multa, quod erat consequens, per hypocrisim et mendacia fecit, ut suam stabiliret haeresim. |
||||
A023001362 |
Verum, non multo post tempore, cum Rex Angliae iterum in eum scripsisset, rursus ille Regem aggreditur, longe atrocioribus contumeliis, et de litteris scriptis poenitet, nec ullum non movet lapidem ut suam hypocrisim excuset, quae palinodiam promiserat, docetque se illam epistolam scripsisse ut eum ad haeresim suam amplectendam pelliceret. |
||||
A023001362 |
«His,» inquit, «persuasionibus plane ebrius, effudi [218] illam deprecationem, et infoeliciter supplicem epistolanv quam illi sues indigne tractant dilacerantque.» Et paulo post dicit eodem se artificio usum esse cum Georgio, Duce Saxoniae; et aliquot interpositis verbis iterum praedicat se non poenitere, quod iis artificiis usus sit, quasi fecerit omnia propagandi Evangelii causa, nec pudet eum fictiones hujusmodi et hypocrisim pium honestumque studium appellare. |