Mot «Hucusque» [12 fréquence]


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000444 

 Appetente et imminente jam tremendo illo ac, uti Chrisostomi verbo loquar, horrendo mihi tempore, quo ex Antistitis placito, id est, Deo volente tantum, non enim alio ad Dei voluntatem explorandam utor interprete, postquam per omnium Ordinum gradus sacratissimos iter hucusque feci, tandem ad augustissimum Sacerdotii apicem evehendus sum, committendum non duxi quominus te de hac mea tanta (sic) tam excellents honoris et boni expectatione admonerem, ne tanta te inscio in re tua fiat mutatio.

  A011000528 

 De Domini de Montrotier statu nihil suis hucusque compertum est..

  A011000546 

 Corpore videlicet ac mente hucusque jejunus, mox mentis jejunium soluturus, dum e mensa Domini sacratissimam illam terræ pinguedinem medullatamque hostiam tuo meoque nomine, uti soleo, et offeram et sumam..

  A011003412 

 Mihi sanè non parvi momenti esse videtur quod de Ponceto recuperato scribis; fuit enim ille hucusque præcipui, ut audio, inter hæreticos nominis pro ea qua præstat juris nostri rerumque agendarum scientia, ut liceat sperare non defuturos permultos qui exempli authoritate movebuntur, ut ratione tandem vinci se patiantur.


12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html
  A012002179 

 Accedit et alia scriptionis causa, commendandi scilicet D. Rudolphum, filium Joannis a Dunghen, tuæ diœcesis virum, qui et ipse primus Reverendissimæ Paternitatis Vestræ colendæ animum injecit, cum inter multas [247] laudes, quibus te dignum sæpe prædicat, hanc adjiceret, multam quidem suorum civium erga Principes suos devotionem, tua tamen præsertim opera effectum quod urbs illa jam toties [tam] inusitatis quoque stratagematibus tentata, in hostium potestatem nondum venisset; illud nimirum tuum esse eloquium ac vim dicendi, ut cum buccinæ clangore muri Hierichuntini sint eversi, tubæ tuæ evangelicæ sonitu Buscoducensia mœnia et propugnacula sarta tecta hucusque permanserint..


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015002425 

 Ergo, Serenissime Princeps, congregatio illa virginum, quamvis Institutum Ecclesiæ judicio probatum et in Burgundia jampridem incœptum colere vellet, multis tamen contradicentibus hujus sæculi filiis, qui et interdum, per horrendam astutiam, pietatem pietatis prætextu evellunt, nulla ratione hucusque negotium illud sacrum conficere valuit.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000648 

 Verum hucusque nullam sacrosanctae Juris scientiae operam posueram: at ubi ponendam postea decrevi, nullo fuit opus consilio, quo me verterem, quo me conferrem; ad se statim hoc Patavinum Gymnasium me sua celebritate pertraxit, plane faustis ominibus; quoniam per id tempus doctores ac lectionibus praefectos [85] habebat eos quibus nunquam habuit, nec deinceps est habitura majores: Guidum Pancirolum, jurisprudentiae principem, lumen ac decus vestrum, Patres, nulla unquam tempestate periturum.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000917 

 Ex quo indubitate sequitur, Christum incertum fuisse de salute animae suae; nam ut quis timeat timore formidinis, de quo Calvinus loquitur, necesse est ut malum quod timet, praevideat et suspicetur tanquam saltem probabiliter [130] futurum: malum enim a quo se tutum aliquis esse certo cognoscat, quomodo formidare quis potest aut timere? Digna profecto Calvini ingenio et subtilitate affirmatio; ut qui, per summam impudentiam, quemlibet ex suis discipulis de salute sua certissimum esse jubet, Christum de animse suae salute incertum esse, per inauditam hucusque blasphemiam, asseveret.

  A023001153 

 In fide nihil contra Catholicos dicunt quod novum non sit, aut saltem ex antiquis et antiquatis haeresibus renovatum, ut ex iis constat manifestissime, quae hucusque diximus, et distinctius [160] ex iis quae Illustrissimus nec unquam satis laudatus Cardinalis Bellarminus hanc in rem scripsit.

  A023001369 

 Sed superest omnium quae hucusque diximus, foedissimum maximeque horrendum haeresis Lutheranae exordium.

  A023001670 

 In summa, putes te videre vel audire antiquos illos Chrysostomos, Hieronymos, Augustinos, Gregorios et alios, si qui sunt ex veteribus Episcopis celebriores, quos antiquitas religiosissime ac sanctissime venerata pro magnis et sanctis viris habuit, posteritas vero, quae tales hucusque vix ullos vidit, pro miraculis..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001149 

 Quod cum dicti loci parrochialis ecclesia, quæ ab ea de Cranves dependet ac illi perpetuo unita esse dignoscitur, rectorque modernus dictarum parrochiarum pridie mortuus fuerit et sic per ejus obitum ambæ prædictæ parrochiales ecclesiæ vacent, ob cujus defectum animarum cura [112] in dicta ecclesia de Sales minus exacte et decenter ab unione hucusque exercita fuerit, et cum nimio parrochialium dictæ ecclesiæ de Sales incommodo sancta Ecclesiæ Sacramenta ipsis administrata fuerint; necnon quod ejusdem parrochialis ecclesiæ fructus et obventiones ad satis commodam unius rectoris sustentationem sufficiant, et quod si hujusmodi parrochialium unio dissolveretur fructusque earumdem qui separati et sejuncti sunt, cuilibet earum futuris rectoribus in posterum applicarentur et appropriarentur; inde parrochianis parrochialium prædictarum ecclesiarum respectivæ spirituali consolationi divinique cultus augmento, necnon ipsius parrochialis ecclesiæ de Sales decori et venustati plurimum consulerentur, et ambarum annui redditus tutius conservarentur, imo et augerentur:.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE