A007000352
|
Mihi vero qui iis sum præpositus qui ea pollent modestia, fortitudine, prudentia ac charitate quæ in quolibet Prælato desiderari potest, ut eorum quilibet Præpositus esse mereatur; quid in hac causa metuendum est? Quid enim me moretur infantia, imperitia ac mentis [96] imbecillitas, cum nec monitis, nec disciplina, nec correctione ullo in hoc munere mihi futurum sit opus? Nisi quis velit, quod dixerunt veteres, « Minervam docere, » aut, ut more nostrorum dicam, « Sanctum Bernardum hortari, » vel inter Cordigeros, ut jam sumus, conceptum tegere latinitate.
|
A007000384
|
Quid enim mea me moretur imperitia ac tenuitas, cum nec disciplina nec correctione ulla hoc in munere mihi futurum sit opus [necessarium]? Nisi si velit quis «Minervam docere,» « S. Bernardum hortari, » aut, ut more nostrorum loquar, inter Cordigeros peritiam simulare latinitate..
|