Mot «Homoousion» [7 fréquence]


01-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome I-Les Controverses.html
  A001000896 

 De Beze, en l'Epistre au Roy de France et au Traitté mesme, dict que « le Concile de Nicëe a esté un vray et legitime Concile sil y en eut onques »; il dict vray, jamays bon Chrestien n'en douta, ni des autres troys premiers: mays sil est tel, pourquoy est ce que Calvin apelle dure la sentence du Concile en son Simbole, Deum de Deo, lumen de lumine? et que veut dire que ceste parole, ὅμοούσιον, deplaict tant a Luther, Anima mea odit hoc Mot, homoousion? parole laquelle est si recommandable en ce grand Concile.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023001159 

 Deinde, aliquot verbis interpositis: «Quod si odit anima mea vocem homoousion et nolim ea uti, non ero haereticus; quis enim me coget uti, modo rem teneam quae in Concilio per Scripturas definita est? Etsi Ariani male senserunt in fide, hoc tamen optime, sive bono, sive malo animo exegerunt, ne vocem prophanam et novam in regulis fidei statui liceret.» Quid, obsecro, impudentius isto nebulone possis fingere? Pugnavit antiquitas catholicorum Patrum trecentis pene annis pro verbo hoc homoousion sacratissimo retinendo, in cujus pronunciatione haeretici a Catholicis discernerentur, et ecce novator et nugator iste novam ac prophanam vocem esse pronunciat! Proinde nec mirum [168] est, ex ejus discipulis et sectatoribus inventos fuisse, qui pro homoousion substituerint όμοούσιον, per summam perfidiam; digni sane discipuli apostatae istius et desertoris, qui, post mille trecentos annos, Concilium Nicaenum, omnium quae unquam celebrata fuerunt, augustissimum, prophanationis accusat, Arianos autem pietatis studio adornat.

  A023001159 

 Quam dissimiliter olim Hieronymus ad Damasum Papam: «Obtestor,» inquit, «Beatitudinem Tuam, per Crucifixum mundi salutem, per όμοούσιον Trinitatem,» etc. Tanta nimirum religione a sanctissimis Patribus receptum erat illud homoousion, ut in juramentis eo uterentur.

  A023001159 

 Tandem Lutherus de verbo illo όμοούσιον: «Non est,» inquit, «quod mihi homoousion illud objectes, adversus Arianos receptum; non fuit receptum a multis, iisque praeclarissimis.» Et paulo post, indulgendum ait esse Patribus qui semel extra Scripturam posuerunt vocem prophanam, illam scilicet de qua tractamus: homoousion.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE