Mot «Hisce» [15 fréquence]


07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html
  A007000350 

 Ergo non immerito ea urgebat mentem meam increpatio: Siccine, o Francisce, qui omnibus, meritis, ingenio ac moribus postponendus eras, primoribus præponendum ducis? An nescis honores periculis ac oneribus esse [95] plenissimos? Hisce vocibus interius diu perterritus, illud Davidicum (sic) volvebam: Deus audivi auditiones tuas, et timui..

  A007000380 

 Hisce sane præteritis natalibus festis, cum ipsa dierum solemnitas animum ad sui ipsius recognitionem revocaret, de reliqua hujus temporis mortalitate cogitanti mihi, inter alia quæ mare istud naviganti difficilia occurrebant, illud fuit unum, gravitate quidem non infimum vicinitate vero proximum; me scilicet Præpositum [Ecclesiæ Cathedrali] Canonicis Sancti Petri Gebennensis, ex placito Summi Pontificis, nuper fuisse renunciatum..


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000350 

 Hisce vero Paschalibus festis præteritis dum adessem tu aberas, cum, D. Coppier doctore medico ductore, tuas sedes frustra peterem..

  A011000472 

 Quandoquidem sperare jubes hisce bacchanalibus futurum ut ambo incolumes et una simus, ab hac expectatione tantam mente concepi lætitiam, uti nullus sit futurus cui tantam nauseam edulia quadragesimalia pariant, ut magis festa Paschalia, quam ego bacchanalia desideret.

  A011000497 

 Quare, quod antea sperabamus, erimus simul, Frater amantissime, hisce liberalibus, si intra Fabricarum limina Fabrum viderint Fabricenses.

  A011000526 

 Nobilis vidua Villæi illius qui hæreticorum insidiis inter sedium suarum incendia ante aliquot annos peremptus est, cum te referente de causa quadam quæ inter Villæos filios, et Dominum Bessonet agitatur ex Senatu [50] proximis hisce diebus sententiam expectaret, nescio quanam ratione resciverit, mulier quam nunquam vidi, me præcipuo quodam amore tibi charissimum esse, rem sibi admodum utilem et fructuosam facturam existimavit si me, matris optimæ meæ implorata authoritate, intercessorem apud te faceret, quo ei quod a candidissimo judice honestissimum amicum petere posse antea monuisti, bonam exoptes causam.

  A011000639 

 Ita, mi Frater, non poterit ea non esse vera fraternitas quæ ad ejus ligni conspectum jurejurando firmanda est quod cœlites ipsos immortales mortalibus hisce inferioribus conciliavit.

  A011000995 

 » O sententiam hisce temporibus peropportunam et magno Chrisostomo dignam, cujus homilia quædam, quod omnium optime nosti, clarissimo hoc frontispicio illustris est.

  A011001163 

 Gratias autem Deo omnipotenti quantas possum ago maximas, quod amicitiæ nostræ vires hisce conatibus experiri nos non sit passus qui ex amici communis miseria prodire debuerant.

  A011002249 

 Quin etiam, si paulo pressius idem ipse Rex a Genevensi Republica contenderet ut libertas, quam vocant, conscientiæ intra civitatis ipsius Genevensis mœnia permittatur, sperandum esset rem eam, qua vix alia magis hisce temporibus optanda occurrit, fœlicem habituram eventum.

  A011002945 

 Quam lætos atque uberes animarum fructus ex hac Gebennensis diœcæsis vinea hisce diebus perceperimus, Illustrissimi in Christo Patris Domini Cardinalis a Medices, a latere Legati [narratione,] uti spero, cognoscet Sanctitas Vestra.


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015001749 

 At vero, Beatissime Pater, hoc quod « semper et ubique dignum et justum est, » hisce nostris temporibus, non solum « salutare » tantum, sed fere necessarium videri debet, cum scilicet quia abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum, imo propemodum omnium; unde quoniam defecit sanctus a terra, ex iis qui redempti sunt de terra, revocandi sunt in memoriam et in medium Ecclesiæ reducendi illi qui hactenus majore sanctitatis splendore claruerunt, ut sint (quemadmodum unus eorum dixit) in speculum et exemplum, [174] ac quoddam veluti condimentum vitæ hominum super terram, sicque apud nos etiam post mortem vivant, et multos ex iis qui viventes mortui sunt, ad veram provocent et revocent vitam..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000650 

 Hisce praeceptoribus fere omnibus quidquid in me est civilis disciplina, ab hoc vestro Collegio, Patres, ad me derivatum est, quod tale judicastis, ut ad lauream consequendam satis esse sententia vestra pronuntiaveritis, [88] sententia, inquam, ea quae transeat in rem judicatam.


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024002749 

 Honestum virum Georgium Scheyffer, sacræ Cassareæ Majestatis nuntium apud Nos delegatum, huc penultima die mensis Martii, hora post meridiem secunda, faustissime appulisse, hincque Imperatoriis epistolis Nobis remissis, incolumem sicuti venerat discessisse, præsentibus hisce testamur..

  A024002771 

 Quod a Nobis dilectus in Christo Georgius Seyffert, d'Augsburc, sacri Imperii tabellarius, expetiit, ut scilicet testatum faceremus Nos ab eo mandatum a Cæsarea Majestate decretum et emanatum ad comparendum in proxima Dieta accepisse; id quidem quia verum est, præsentibus hisce Nostris literis, manu Nostra signatis ac sigillo Nostro munitis, testatum et contestatum facere voluimus et facimus..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE