A023002022
|
Vidi ego et visitavi parrochialem ecclesiam in altissimo [329] monte positam, ad quam nemo, nisi pedibus ac manibus reptans, accedere queat, per sex milliaria Italica distantem ab alia ecclesia, cujus pastor unicus et solus utramque regebat, ac in utraque singulis Dominicis diebus Missam celebrabat, quo labore, quo periculo, quo dedecore non est quod dicam, praesertim hieme, cum omnia glacie ac nive istis in partibus sint obruta.
|
A023002092
|
Sed rursus notandum est, quod si vel hieme nimio, vel aestu vehementiori, vel tempestate, vel peste, arva et agri vel laedantur vel inculta remaneant, tunc minuuntur quidem census Episcopi, sed non onera, quae tunc temporis maxime potius augentur, nisi velit esse crudehor struthione in deserto.
|