23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000634 |
Ex quibus etiam cum nonnulli non nisi post Hebraeorum Canonem conscripti fuerint, quis eos in Canone illo descriptos non fuisse mirabitur, nisi qui per chronographiae imperitiam nesciat describi nullo modo potuisse? [81]. |
||
A023000634 |
Negant ex Libris Sacrae Scripturae Libros Judith, Baruch, Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum et Tobiae auctoritatem canonicam habere, quod in Canone Hebraeorum adscripti non sint; quasi plus auctoritatis judaicae Synagogae tribuendum sit, quam Ecclesiae Catholicae universae quae, unanimi consensu, habuit semper Libros illos pro canonicis. |