Mot «Harum» [14 fréquence]


08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html
  A008002832 

 6: De caetero, fratres, confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus; induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; non enim est, [etc.,] sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in celestibus.


11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html
  A011000819 

 Enimvero tum post densissimas tenebras mihi lux quædam oboriri videtur, adeo mihi caliginosus hic est aer, cui procul dubio princeps tenebrarum harum de quibus loqueris præest..

  A011000995 

 Noveram te, mi Frater, rerum omnium mortalium et temporum accurata observatione ac despectione, immortalium et æternitatis expectatione et amore, ejus qua te natura donavit animi fortitudinis numeros omnes absolvisse; quibus præsidiis munitum ulla te harum rerum inferiorum mutatione lædi posse, inane sane fuit et debilis ingenii commentum.

  A011002945 

 Quæ omnia hic, quem ad Beatitudinis Vestræ pedes supplicem destinamus, fusius facillime exponet, quod omnibus rerum harum successibus interfuerit..


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014003386 

 Vota etiam eorundem diaecesanorum (castitatis et Religionis duntaxat exceptis), in alia pietatis opera commutare; eos qui in singulari certamine seu duello hactenus pugnaverunt, a sententia excommunicationis et aliis poenis hac de causa per ipsos incursis, absolvere et liberare; Regulares quoscunque sine licentia et obedientia suorum Superiorum in diaecesi Paternitatis tuae extra claustra degentes coercere; ac tandem sacerdotes aliquos Paternitati tuae benevisos, qui in dicta diaecesi existentes corporalia, pallas, vestes [408] sacras et alia ornamenta ad divinum cultum necessaria, in quorum benedictione non intervenit sacra unctio, benedicere; ecclesias, oratoria et caemeteria pollutas et polluta, cum aqua a Paternitate tua, vel alio Catholico Antistite, gratiam et communionem Sanctae Sedis Apostolicae habente, [benedicta,] reconciliare possint, et quilibet eorum possit, Paternitas tua eligere et deputare valeat: licentiam, facultatem et auctoritatem ad quinquennium proxime futurum, a data praesentium duntaxat duraturam, harum serie ac tenore damus, concedimus et impartimur, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscunque; volumus autem ut praedictis facultatibus cum suis diaecesanis duntaxat et non cum aliis Paternitas tua uti valeat..


15-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XV-Vol.5-Lettres.html
  A015002428 

 Vive porro, Celsissime et Serenissime Princeps, vive quam diutissime, quam felicissime ac sanctissime, ac sacrarum harum virginum humillimarum faventibus oculis aspice, excipe, perfice votum, quod humillime exposuit Serenissimæ Celsitudini Vestræ... [251].


16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html
  A016003259 

 Nos propterea, illarum continentia diligenter examinata, ejusdemque domini oratoris pietatem et divini cultus zelum, in quem die noctuque totis viribus invigilare debemus, plurimum in Domino commendantes, attentisque familiaritatibus tui Illustrissimi Domini nostri Cardinalis Burgetis, super hujusmodi negotio ad nos de ordine et mandato praedicti Sanctissimi Domini Papae transmissis, datis Romae, die vigesima tertia Augusti, anni 1608 [385] quas hoc inserere minime tenemur, vobis harum serie committimus, quatenus Superiorum monasteriorum Reverendos monacos, ecclesiasticis censuris poenisque et modis aliis vobis bene visis, ad Missae celebrationem Horarumque canonicarum et aliorum divinorum Officiorum quotidie in ecclesiis, juxta ipsorum monasteriorum primariam laudabilem invitationem, recitationem cogatis; eisdemque ac eorum singulis ne a conventu, seu monasterio, absque eorum Superiorum licentia sub quovis praetextu causa vel colore recedant, praebendasve quas obtinent in alicujus gratiam aut favorem resignent, expresse inhibeatis, etc.; eosdem denique monacos ad communiter et collegialiter vivendum, ac regularem disciplinam, tam in divinorum Officiorum celebratione, habitu, vita, vestitu et habitatione, quam aliis ad quas regulares, ipsi tenentur integre et inviolabiliter observandum compellatis et compellere faciatis..


17-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVII-Vol.7-Lettres.html
  A017002320 

 Quid enim interest num puella educationis, vel vidua castitatis gratia, in monasterio degat? Quæ omnia maxime vera existimabit quisquis harum regionum Gallicarum mores et ingenia recte perspexerit.

  A017002360 

 Atque in hac etiam hospitalitate cum nihil periculi, plurimum sane compendii, attenta harum regionum conditione esse compertum est..


18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html
  A018004101 

 Nos igitur, qui Divini cultus augmentum et Christianæ religionis propagationem sinceris desideramus affectibus, prædictum Carolum Emmanuelem, Ducem, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris et pœnis, a jure vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit, ad effectum præsentium dumtaxat consequendum, harum serie absolventes et absolutum fore censentes, hujusmodi supplicationibus inclinati, Fraternitati Tuæ per præsentes committimus et mandamus quatenus, si est ita, in prædicta domo, si et postquam illa ad formam Monasterii reducta, et debita clausura munita, sacraque et profana suppellectili luculenter instructa, illique tot census, redditus, proprietates et bona stabilia, quorum annuus valor ad competentem Monasterii dotem, ac illius Abbatissæ, seu Priorissæ, et Monialium congruam sustentationem onerumque illis incumbentium supportationem sufficiat, perpetuo dotata et assignata fuerint, unum Monasterium Monialium Ordinis Sancti Augustini, cum ecclesia, campanili, campanis, cœmiterio, claustro, refectorio, dormitorio, hortis, hortalitiis cæterisque officinis et membris necessariis pro una Abbatissa, seu Priorissa, et competenti Monialium numero quæ inibi, juxta regularia ejusdem Ordinis instituta, sub illius regulari habitu Altissimo perpetuo famulentur, Divinisque laudibus insistant, ac alias in omnibus et per omnia, ad instar aliorum Monasteriorum Monialium dicti Ordinis, perpetuo, sine alicujus [424] præjudicio, auctoritate Nostra Apostolica erigas et instituas.


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000179 

 a. 8, quia intellectus et voluntas sunt facultates universales, extendunt enim se ad omne verum et ad omne bonum; sed Deus est objectum universalissimum, continens in se omnem bonitatem et veritatem: ergo est objectum harum facultatum quod solum eas valeat satiare, quia reliqua omnia particularia non satiant praedictas facultates.


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023002300 

 Die 22 Septembris, festum SS. Mauritii et Sociorum, quorum sanguine his omnibus locis propemodum conspersis, harum provinciarum tutelares apud Deum intercessores jam olim a majoribus nostris magna religione habiti sunt, Duplex..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024001609 

 Tibi, ergo, propterea, specialem curam ac sollicitudinem earum ecclesiarum quas infra suis nominibus notatas habes, quantum cum Domino possum, commendo [154] ac impono; ut scilicet, harum vigore Litterarum, eas, bis saltem singulis annis visites; si quid in eis desit vel mali habeat, confici componive decernas; si quid in personis correctione ecclesiastica indigeat, corrigas, et si opus sit validiorem correctionem adhibere, ad me deferas..

  A024001636 

 Tibi, ergo, propterea, specialem curam ac sollicitudinem earum ecclesiarum parrochialium quas infra suis nominibus notatas habes, quantum cum Domino possum, commendo ac impono; ut scilicet, harum vi et vigore, et meo nomine, [157] eas, bis saltem, singulis annis visites; si quid in eis desit et male habeat, confici et componi decernas; si quid in personis, tam ecclesiasticis quam aliis, correctione ecclesiastica indigeat, sanis verbis ac monitis corrigas.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE