14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html |
A014000550 |
At in rei veritate dico: cum generalem diocaesis meae visitationem, nulla praetermissa parrœcia, pene exegerim, nullum omnino reperi [42] haereticum in parroeciis quae a Bernatibus et Genevatibus non fuerunt occupatae, nullum librum prohibitum, antiquis nonnullis exceptis, qui ex mera negligentia et contemptu in alicujus domus profundo pulvere restabant; et Catholici nostri tantis anguntur scrupulis, ut, cum de libro aliquo dubitant, vel in ignem projiciunt, vel deferunt ad delegatos. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000554 |
Deus, Rex regum, opt., max., per Gregorium clamat, arguit, increpat: Haereticum hominem devita. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001253 |
Quare merito divus Augustinus haereticum definit, qui, «Scripturas non recte intelligens, suas falsas opiniones contra earum veritatem pervicaciter asserit.» Et alibi: «Neque enim,» inquit, «natae sunt haereses, nisi dum Scripturae bonae intelliguntur non bene, et quod in eis non bene [188] intelligitur, etiam temere et audacter asseritur.» Et rursum, alio loco: «Qui ergo,» inquit, «in Ecclesia morbidum aliquid pravumque sapiunt, si, correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter suaque pestifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt.». |