14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html |
A014000487 |
Mihi ac aliis viris idoneis a me deputandis, quoscumque haereticorum seu alias prohibitos libros legendi et retinendi, necnon haereticos, etiam relapsos, pœnitentes [30] recipiendi, ac insuper sacerdotes, qui ecclesias ac caemeteria polluta ac omnia ornamenta ad divinum cultum necessaria benedicere possint deputandi, matrimonia in quarto affinitatis vel consanguinitatis gradu ab haereticis conversis revalidandi, vota simplicia commutandi, pugnantes in duello absolvendi, facultatem ac authoritatem amplissimam, ad quinquennium, Sacra Congregatio jampridem concessit. |
||||||||
A014000488 |
Petitionis ratio est quia plerosque adhuc in diocæsi habemus haereticos qui quotidie, tum publicis concionibus, tum privatis colloquiis, ad Ecclesiae caulas redeunt, et quia cominus, non solum cum haereticis, sed cum haereticorum magistris pugnare, et mihi interdum et aliis [31] etiam per diocaesim concionatoribus contingit, quod sine prohibitorum librorum lectione vix fieri posse, nemo peritus dixerit. |
||||||||
A014003381 |
Cum in generali Congregatione sanctae Romanae et universalis Inquisitionis habita in Palatio Apostolico montis Quirinalis, coram Sanctissimo Domino nostro Domino Paulo, divina Providentia Papa Quinto, ac nobis, die infrascripta, nomine Reverendae Paternitatis tuae supplicatum fuerit, quatenus ad animarum salutem, ac haeresum et errorum confutationem eidem Paternitati tuae infrascriptas facultates concedere dignaremur, ut haereticos quoscumque, etiam relapsos, reconciliandi; cum haereticis jam conversis, qui matrimonia in quarto consanguinitatis gradu nulliter contraxerunt, ut de novo contrahere possint dispensandi; diaecesanorum vota commutandi; pugnantes in duello ab excommunicatione absolvendi; Regulares extra claustra degentes coercendi; quoscunque haereticorum libros legendi et retinendi, eosque etiam aliis permittendi; deputandi nonnullos confessarios idoneos in suadiaecesi, qui haereticos redeuntes in foro conscientiae absolvere, ac etiam aliquas personas ecclesiasticas quas per eandem diaecesim vestes sacras et alia ad divinum cultum necessaria benedicere possint.. |
||||||||
A014003383 |
Praeterea Paternitati tuae, ut omnes et quoscunque suos diaecesanos ad eam in aliquo suae diaecesis loco constitutam, seu residentem sponte venientes utriusque sexus, ac tam laycos quam clericos saeculares et cujusvis Ordinis Regulares, haereticos, schismaticos et a sancta Catholica fide aberrantes, illorumque credentes, etiam in haereses et errores semel relapsos, non tamen Italos, Hispanos, aut alios ex partibus in quibus Sanctum Inquisitionis Officium exerceretur, nec eos qui in judicio de haeresibus accusati vel condemnati fuerunt, aut pluries in eas relapsi, in eadem Paternitatis tuae diaecesi commorantes, de quibus nihilominus Sanctissimus Dominus noster Papa aut hoc sacrum Inquisitionis Officium consulatur, poenitentes quidem ab excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quas propter haereses et excessus hujusmodi quomodolibet incurrerint, dummodo corde sincero et fide non ficta coram notario et testibus publice vel privatim, prout casus exegerint et Paternitati tuae magis expedire videbitur, haereses, schisma et errores suos ac alios quoscunque detestati fuerint, anathematizaverint et abjuraverint, ac in gremium sanctae matris Ecclesiae recipi et admitti humiliter postulaverint, atque praestito per eos jurejurando promiserint de caetero ab hujusmodi haeresibus, schismate eterroribus, ac aliis similibus excessibus poenitus abstinere, in forma Ecclesiae consueta, injuncta inde eis et eorum cuilibet, pro modo culpae, poenitentia salutari, et aliis injungendis, prout eorum saluti Paternitas tua expedire cognoverit, per se ipsam in utroque foro absolvere, et in gremium sanctae matris Ecclesiae recipere et reconciiiare [licebit]; nec non ut universos et singulos suos diaecesanos, qui libros haereticorum seu alias prohibitos, etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, scienter legerint vel retinuerint, haereticorum quoque et schismaticorum receptatores, fautores et defensores qui in illorum haeresibus non adhaeserunt, et in futurum ab hujusmodi perniciosa lectione, vel retentione et excessibus praedictis abstinere firmiter proposuerint, similiter ab excommunicationis et aliis ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quibus propterea fuerint innodati, in eadem forma Ecclesiae consueta, injunctis eisdem poenitentiis salutaribus et aliis injungendis, in utroque foro pariter absolvere et liberare.. |
||||||||
A014003385 |
Ac praeterea, ut cum singulares casus occurrerint, vel alias Paternitati tuae expedire videbitur, aliquos sacerdotes saeculares vel cujusvis Ordinis Regulares idoneos, et ad sanctum Poenitentiae Sacramentum ministrandum praevio examine a Paternitate tua approbatos, et in dicta diaecesi Gebennensi constitutos seu residentes, qui haereticos, schismaticos et delinquentes praedictae diaecesis Gebennensis ad eos sponte venientes, et ad sanctae matris Ecclesiae gremium recipi et admitti humiliter postulantes, abjuratis per eosdem verbo in ipso Sacramento Pcenitentias, haeresibus, schismate et erroribus suis, ac aliis quibuscunque praestitoque jurejurando, quod talia deinceps non committent, si in haereses et errores relapsi non sint, aut de eis in judicio inditiis praeventi vel condemnati, in forma Ecclesiae consueta, impositis eisdem pcenitentiis salutaribus et aliis injungendis, in foro conscientiae duntaxat, citra ullam habilitationem aut dispensationem, absolvere praedicti sacerdotes possint, et quilibet eorum possit, eligere et deputare Paternitas tua possit et valeat.. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000576 |
Licet enim de relligionis ( sic ) misteriis humiliter et cum submissione disserere, etiam aliquando publice, in concionibus contra haereticos, in publicis disputationibus et lectionibus; id enim non est de fide contendere, sed disputare, illustrandae veritatis gratia.. |
||||
A022001289 |
Supplicat Sanctitati Tuse, uti non sibi tantum et generali Vicario, sed et decem aut duodecim viris doctis et perspicacibus eligendis, eos haereticos, seu relapsos, ab omni hseresi absolvendi licentiam dignetur concedere; et in hunc effectum, utque illorum objectionibus respondere ii sacerdotes queant, potestatem, absque conscientiae scrupulo, habendi et legendi libros prohibitos, eos autem maxime quos quotidie haeretici in lucem emittunt; quandoquidem non ita facile possunt aliter convinci. |
||||
A022002069 |
Avoir un bon imprimeur à Necy pour publier à tous coups livrets, escrits, papiers contra haereticos; cecy est un bon moyen. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000580 |
Etsi quae apud nos extant de religione edicta Principum nostrorum, Senatusque nostri consulta et decreta [69] quamplura (quae tamen, quia publice excusa prostant, huc transcribenda minime putavimus), non Lutheranos tantum et Calvinianos notant et insectantur, sed reliquos etiam omnes haereticos, quales sine dubio sunt quotquot a sancta Ecclesia Catholica, Apostolica et Romana, quocumque tandem censeantur nomine, defecerunt, ac quorum errores sacrosanctum Concilium Tridentinum, Spiritu Sancto suggerente, justissimo anathemate damnavit.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000598 |
Alioqui, quid, obsecro, certum erit, quid tutum, si actori etiam calumnianti sufficiat negare? Digni sane quibus id etiam accommodemus, quod D. Joannes in Apocalypsi de locustis illis scribit exeuntibus de puteo abyssi, quas ait habere super se regem, angelum abyssi, cui nomen hebraice אבדד Abaddon, graece άπολλύων Apollyon, latine Exterminans; ut significet haereticos omnes nihil propemodum adstruere, omnia vero destruere, nihil affirmare, omnia negare; tales denique illos esse ut possit quis non insulse nec falso contendere, si Christiani dicendi sunt, negative illos, non affirmative, Christianos dici debere. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000602 |
Potuit et Praxeam» (addamus, si lubet, Lutherum et Calvinum) «et omnes pariter haereticos extinxisse; non tamen quia potuit extinxit.» Haec autem omnia non potuit Deus de potentia ordinaria; alio enim ordine res et stabilitae sunt et peractae; ergo de potentia absoluta, id est, [74] quae soluta sit ab omni lege promulgata, et ab ordine rerum constituto; sed non absoluta eo sensu, quasi soluta sit ab aequitate et justitia, quomodo perperam interpretatur Calvinus; aequitas enim et justitia lex Dei intrinseca est, ipsa vero nihil aliud quam ipsemet Deus, qui, ut sibi ipsi lex est, ita recedere a lege et aequitate minime potest.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000630 |
Et vero quaenam Sacrarum Scripturarum certitudo erit, quaeoam auctoritas, si Traditionem tollas, cum sola Traditione non etiam Scripturae ullius fide probari ea certitudo et auctoritas possit? Cur Evangelium Matthaei et Lucae, potius quam Thomae et Nicodemi, Libros canonicos esse dicemus? Aut si quis neget, atque cum istis Traditionem non scriptam rejiciat, quomodo probabimus? Rursum, ubinam gentium erat Ecclesia, aut fides Ecclesiae, totis illis saeculis quibus nihil dum de fide tractatum erat per scripturam, sed per sermonem tantum? An non fuit Ecclesia Scripturis antiquior? Aut quonam Sacrae Scripturae loco scriptum probabunt isti, ut cogant nos credere nihil credendum esse, nisi quod scriptum? Quid de Baptismo infantium, de Dominico die potius quam alio in Sabbathi judaici vicem sanctificando, de Angelorum creatione, ac de aliis hujusmodi tam multis quorum certissima fides in Ecclesia, et etiamnum apud ipsos quoque haereticos [80] omnes, probatio vero per Scripturam plane nulla? Longe aliter, et praeclare ut omnia, Augustinus: «Non crederem Evangelio, nisi» Ecclesia diceret esse Evangelium.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001059 |
Et rursus, alibi disputans non esse rebaptizandos haereticos, scribit haec verba: «Quamvis hujus rei de Scripturis canonicis non proferatur exemplum, earumdem tamen Scripturarum, etiam in hac re, a nobis tenetur veritas, cum hoc facimus quod universae jam placuit Ecclesiae, quam ipsarum Scripturarum commendat auctoritas.» Eam vero auctoritatem non potuit Paulus Apostolus commendare apertius, quam cum Ecclesiam columnam et firmamentum veritatis appellavit. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001072 |
Et D. Basilius non melius aut certius haereticos dijudicandos esse affirmat, quam ex receptione vel contemptu Concilii Nicaeni.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001072 |
Quartus haereticorum character est Conciliorum universalium contemptus, quorum tamen fuit semper tanta auctoritas, ut D. Gregorius Nazianzenus non dubitaverit affirmare, haereticos non esse, si a Concilio catholico approbati fuerint; esse vero haereticos, si minime fuerint recepti. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001133 |
Ut jam dubitare nemo possit, si aptissimus hic et certissimus est haereseos character contemptus Ecclesiae et antiquitatis, esse Lutherum et Calvinum, et quotquot sunt eorum sectatores, omnium maxime haereticos; adeo fuerunt illi, prae caeteris antiquioribus haereticis omnibus, et Ecclesiae et totius antiquitatis contemptores. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001214 |
Ideoque Apostolus Judas, haereticos describens: Hi sunt, inquit, qui segregant semetipsos.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001215 |
Jam vero, quanta sit inter nostri temporis haereticos dissensio, quis non videt? Lutherus Sacramentarios haereticos palam vocat; Sacramentarii, Lutheranos et Anabaptistas; Anabaptistae, Trinitarios; Trinitarii, Anglocalvinistas; Anglocalvinistae, Puritanos; et contra. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001221 |
Haereticos nostri temporis agi spiritu dissensionis. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001224 |
Dum inquit Augustinus: «Scripturae bonae intelliguntur non bene;» et Hilarius: «Intelligentia haeresis est; et sensus, non sermo, fit crimen;» et Hieronymus: «Scripturae non in legendo consistunt, sed in inteUigendo;» et alibi: «Diabolus loquitur de Scripturis; et omnes haereses, secundum Ezechielem, inde sibi consuunt cervicalia, quae ponunt sub cubito universæ ætatis.» Sed omnium apertissime et aptissime Vincentius iUe Lirinensis, quem diceres haereticorum nostri temporis mores et ingenia exprimere voluisse: «Lege,» inquit, «Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Joviniani reliquarumque pestium» (omnes vero illos haereticos fuisse nec Lutherani et Calviniani ipsi diffitentur): «cernas infinitam exemplorum congeriem, prope nullam omitti paginam, quae non Novi aut Veteris Testamenti sententiis fucata et colorata sit.» Et [183] paulo post: «Quid est vestitus ovium, nisi Prophetarum et Apostolorum proloquia? Qui sunt lupi rapaces, nisi sensus haereticorum feri et rabidi?» etc.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001225 |
Interpres autem ejusmodi alius esse non potest, quam Ecclesia, quae columna et firmamentum est veritatis, et ad cujus solius auctoritatem semper attinuit, ut haereses et haereticos discerneret ac damnaret. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001401 |
[Jam tempus esset ut huic tractationi, quae me longius traxit quam putaram, finem imponerem, vel ipso taedio tam horrendae narrationis, nisi me viderem religione boni [223] publici teneri ut aperiam, sed paucis si potero, quantam etiam perniciem rebus Christianorum civilibus minentur et adstruant ingenia nostrorum novatorum, ne dubitare quis-quam possit, non minus in politicis quam in ecclesiasticis haereticos illos esse. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001455 |
Nec enim hodie quisquam fere uliibi gentium fit haereticus, si eos excipias, qui vel nascuntur inter haereticos [237] et ex haereticis neque ullas de religione nostra Catholica nisi calumniantium voces unquam audiverunt; vel a monachatu et sacerdotio magis quam a religione deficiendi votum gerunt, ut scelerum quibus apud nos sunt infames, impunitatem sibi apud haereticos quaerant; vel luxuriae et scortationis licentiam, quam conscientiae libertatem vocant, laxiorem et liberiorem nanciscantur; vel denique utilitatis alicujus aut etiam erubescentiae, magis quam scientiae aut conscientiae, rationibus ullis, ne ad nos redeant, prohibentur. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001670 |
Ne alio qui postquam omnia quaenam et qualis fuerit, vix aliud respondere possim, quam continuam fuisse et perpetuam quandam praedicationem, non modo ad erudiendos Catholicos, quibus haud dubie tanti Praelati exemplum pro eximio doctore potuit esse et debuit, sed etiam ad sanandos et revocandos haereticos, qui ante hac Episcopis fere omnibus, impudenter licet plerumque et falso, ut solent, nihil nisi vitam ipsam pro crimine exprobrabant. |
||||||||||||||||||||||||||||||||
A023002627 |
Qui discedunt ad haereticos moneantur ut accipiant a [381] curatis licentiam, qui eos docebunt ne comedant carnes diebus prohibitis, et, Nostro nomine, cum eis dispensent super observatione festorum non solemnium, et revertantur, in Paschate, ad curatos propinquiores.. |