08-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VIII-Vol.2-Sermons.html |
A008001710 |
Saepe exaggero vobis, nec unquam satis possum, haereticorum antiquorum acrisiam et spiritum contentionis, bigearre. |
14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html |
A014000487 |
Mihi ac aliis viris idoneis a me deputandis, quoscumque haereticorum seu alias prohibitos libros legendi et retinendi, necnon haereticos, etiam relapsos, pœnitentes [30] recipiendi, ac insuper sacerdotes, qui ecclesias ac caemeteria polluta ac omnia ornamenta ad divinum cultum necessaria benedicere possint deputandi, matrimonia in quarto affinitatis vel consanguinitatis gradu ab haereticis conversis revalidandi, vota simplicia commutandi, pugnantes in duello absolvendi, facultatem ac authoritatem amplissimam, ad quinquennium, Sacra Congregatio jampridem concessit. |
||||||||||||
A014000488 |
Caeterum, quo fructu hactenus ea facultate usi fuerimus, illud satis testatum faciet quod hominum et mulierum haereticorum multa millia, istis duodecim annis novissime elapsis, partim meo, partim aliorum ministerio, haeresim abjurarunt et in Catholicae Ecclesiae gremium per Dei gratiam reversi sunt.. |
||||||||||||
A014000488 |
Petitionis ratio est quia plerosque adhuc in diocæsi habemus haereticos qui quotidie, tum publicis concionibus, tum privatis colloquiis, ad Ecclesiae caulas redeunt, et quia cominus, non solum cum haereticis, sed cum haereticorum magistris pugnare, et mihi interdum et aliis [31] etiam per diocaesim concionatoribus contingit, quod sine prohibitorum librorum lectione vix fieri posse, nemo peritus dixerit. |
||||||||||||
A014003381 |
Cum in generali Congregatione sanctae Romanae et universalis Inquisitionis habita in Palatio Apostolico montis Quirinalis, coram Sanctissimo Domino nostro Domino Paulo, divina Providentia Papa Quinto, ac nobis, die infrascripta, nomine Reverendae Paternitatis tuae supplicatum fuerit, quatenus ad animarum salutem, ac haeresum et errorum confutationem eidem Paternitati tuae infrascriptas facultates concedere dignaremur, ut haereticos quoscumque, etiam relapsos, reconciliandi; cum haereticis jam conversis, qui matrimonia in quarto consanguinitatis gradu nulliter contraxerunt, ut de novo contrahere possint dispensandi; diaecesanorum vota commutandi; pugnantes in duello ab excommunicatione absolvendi; Regulares extra claustra degentes coercendi; quoscunque haereticorum libros legendi et retinendi, eosque etiam aliis permittendi; deputandi nonnullos confessarios idoneos in suadiaecesi, qui haereticos redeuntes in foro conscientiae absolvere, ac etiam aliquas personas ecclesiasticas quas per eandem diaecesim vestes sacras et alia ad divinum cultum necessaria benedicere possint.. |
||||||||||||
A014003382 |
Nos, quibus in primis cordi est, ut omnis haeretica pravitas e mentibus hominum tollatur et oves aberrantes ad caulam Dominici gregis sedulo reducantur, cunctorum Christi fidelium saluti provide consulatur, ac summopere cupientes, ut sancta Catholica et orthodoxa fides ubique floreat et augeatur, auctoritate Apostolica nobis in hac parte commissa, Paternitati tuae ac aliis octo viris ei benevisis, doctis, piis et zelo Catholicae fidei praestantibus, quique ex librorum haereticorum lectione perverti nequeant, ut omnes, et quoscunque prohibitos libros etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, ad effectum haereses et errores redarguendi et confutandi, secreto et per vos ipsos tantum et sine aliorum scandalo aut periculo Iegere et retinere libere et licite absque censurarum et poenarum incursu possitis et valeatis, injuncto tamen vobis: Venerabili Paternitati tuae, ut tam praesentium literarum exemplum, quam librorum prohibitorum praedictorum, quos hujusmodi nostrae facultatis vigore leget aut retinebit, notam quam primum exhibeat Reverendo admodum in Christo Palri Domino Archiepiscopo Viennae, uttempore hujus facultatis elapso, vel post obitum Paternitatis tuae, si ea [406] interim forte ex hac vita migrare contigerit, libri praedicti ei consignentur, ut provideat diligenter ne ad aliorum manus perveniant, sed per eum tradantur igni comburendi; dictis autem octo viris ab ea deputandis, ut librorum prohibitorum quos legent aut retinebunt Paternitati tua notam quamprimum ad eundem effectum exhibeant.. |
||||||||||||
A014003383 |
Praeterea Paternitati tuae, ut omnes et quoscunque suos diaecesanos ad eam in aliquo suae diaecesis loco constitutam, seu residentem sponte venientes utriusque sexus, ac tam laycos quam clericos saeculares et cujusvis Ordinis Regulares, haereticos, schismaticos et a sancta Catholica fide aberrantes, illorumque credentes, etiam in haereses et errores semel relapsos, non tamen Italos, Hispanos, aut alios ex partibus in quibus Sanctum Inquisitionis Officium exerceretur, nec eos qui in judicio de haeresibus accusati vel condemnati fuerunt, aut pluries in eas relapsi, in eadem Paternitatis tuae diaecesi commorantes, de quibus nihilominus Sanctissimus Dominus noster Papa aut hoc sacrum Inquisitionis Officium consulatur, poenitentes quidem ab excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quas propter haereses et excessus hujusmodi quomodolibet incurrerint, dummodo corde sincero et fide non ficta coram notario et testibus publice vel privatim, prout casus exegerint et Paternitati tuae magis expedire videbitur, haereses, schisma et errores suos ac alios quoscunque detestati fuerint, anathematizaverint et abjuraverint, ac in gremium sanctae matris Ecclesiae recipi et admitti humiliter postulaverint, atque praestito per eos jurejurando promiserint de caetero ab hujusmodi haeresibus, schismate eterroribus, ac aliis similibus excessibus poenitus abstinere, in forma Ecclesiae consueta, injuncta inde eis et eorum cuilibet, pro modo culpae, poenitentia salutari, et aliis injungendis, prout eorum saluti Paternitas tua expedire cognoverit, per se ipsam in utroque foro absolvere, et in gremium sanctae matris Ecclesiae recipere et reconciiiare [licebit]; nec non ut universos et singulos suos diaecesanos, qui libros haereticorum seu alias prohibitos, etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, scienter legerint vel retinuerint, haereticorum quoque et schismaticorum receptatores, fautores et defensores qui in illorum haeresibus non adhaeserunt, et in futurum ab hujusmodi perniciosa lectione, vel retentione et excessibus praedictis abstinere firmiter proposuerint, similiter ab excommunicationis et aliis ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quibus propterea fuerint innodati, in eadem forma Ecclesiae consueta, injunctis eisdem poenitentiis salutaribus et aliis injungendis, in utroque foro pariter absolvere et liberare.. |
||||||||||||
A014003384 |
Et insuper, ut cum eisdem poenitentibus qui clerici saeculares, vel [407] cujusvis Ordinis Regulares fuerint, super irregularitate per eos, tum haeresum, schismatis et errorum, quam lectionis vel retentionis librorum haereticorum, seu alias prohibitorum, ac excessuum hujusmodi, aut alias praemissorum duntaxat occasione contracta; quoad executionem Ordinum tantum, non autem quoad habilitationem obtinendi vel retinendi beneficia ecclesiastica, dignitates et officia, iis tamen, qui haeretici fuerint, et in sacris Ordinibus constituti ab altaris ministerio, et omnium Sacramentorum administratione perpetuo vel ad tempus arbitrio Paternitatis tuae suspensis, si aliud canonicum impedimentum non obsistat, poenitentia vel ejus parte peracta, et suffragantibus meritis in utroque foro dispensare.. |
16-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVI-Vol.6-Lettres.html |
A016000280 |
Quam vellem, Imperator Augustissime, mandatis Majestatis Vestrae Caesareae ad amussim obtemperare posse, [3] comitiis nimirum imperialibus, quae nunc indicit, interesse, ingenium, si quod in me sit, operamque meam honorificentissimis suis conatibus impendere ac denique augustissimum invictissimi Caesaris vultum coram venerari! Verum haereticorum Gebennensium rebellio, quae episcopalem hanc cathedram omni penitus rerum humanarum praesidio per summam perfidiam spoliavit, efficit ne quod volo bonum, hoc faciam.. |
22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html |
A022000614 |
Haereticorum scripta comburantur; [L.] VIII. Haeretici [80] ab authore suo, non a Christo denominationem accipiant; ut a Calvino Calvinitae. |
||
A022002161 |
Cum autem sicut nuper accepimus, dilectus Filius nobilis vir Carolus Emanuel, modernus Sabaudiae Dux, procuraverit, necnon Fraternitatis Tuae et multorum insignium virorum doctorum, verbi Dei praedicatorum ad praedictorum balliagiorum partes abs te missorum concionibus adhibitis, factum fuerit ut tandem mensibus retroactis homines pene omnes duorum ex dictis balliagiis, nempe de Ternier et Chablaix, quae in ista tua diaecesi consistunt, ab haereticorum faucibus sint erepti; qui quidem, licet eorum corda [329] hactenus valde indurata remansissent, tamen, praedictorum pradicatorum insignibus praedicationibus mellificata, ad orthodoxae fidei lumen et veritatem reversa, et eorum anteactae vitae abjuratione et detestatione per eos et eorum singulos in tuis manibus, et in dicti Caroli Emanueli Ducis, illiusque Status virorum nobilium presentia et assistentia prius facta, in Ecclesiae Catholicae et Apostolicae gremium recepti et aggregati, Deo auctore extiterunt.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000051 |
Secunda haereticorum nota: Vocationis defectus. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023000598 |
Prima illa, nec meo judicio parva nota est, quod omnia propemodum negant, affirmant pene nihil, nisi quod et negando affirmant plerumque, et affirmando negant, ut facile appareat ex eorum numero illos esse qui, ut Tertullianus de haereticis omnibus scripsit: «Credendo non credunt,» dissimiles in eo a paganis qui, ut idem ille ait: «Non credendo credunt.» Nec video quibus magis quam istis convenire possit quod de Antichristo magni plerique viri existimarunt: άρυοΰμαι nomen illi esse; quando-quidem antichristianorum omnium, id est haereticorum, solemnis mos iste est, ut doctrinam suam fere omnem constituant in negando. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001024 |
Secunda igitur nota haec erit, quae ex vocationis defectu proficiscitur; est enim haereticorum omnium proprium, quarto modo, ut vocatione ad ministerium careant. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001027 |
Philippus autem Plessaeus Mornaeus tractatu illo gallico De Ecclesia, in quo tantopere Calvinistae sibi placent, [136] contendit Lutheri, Zuingli et caeterorum primorum nostri temporis haereticorum vocationem non a Deo immediate aut extraordinarie, quemadmodum Calvinus, neque mediate «a magistratibus carnalibus,» sicut Lutherus, sed mediate ab Episcopis catholicis deducendam. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001072 |
Quartus haereticorum character est Conciliorum universalium contemptus, quorum tamen fuit semper tanta auctoritas, ut D. Gregorius Nazianzenus non dubitaverit affirmare, haereticos non esse, si a Concilio catholico approbati fuerint; esse vero haereticos, si minime fuerint recepti. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001112 |
Quare optimum fuit Sisinni consilium quod Theodosius senior secutus est, ut haereticorum doctrina examinetur ad antiquorum Patrum sententias et normam, et, si contraria reperiatur, confestim toto terrarum orbe explodatur.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001112 |
Sextus haereticorum character est contemptus antiquorum Ecclesias Patrum, quos venerari et colere deberent, si Hieremiam audirent, aut potius Spiritum Sanctum loquentem per Hieremiam: Haec dicit Dominus, inquit ille: State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis, quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis refrigerium animabus vestris. Et alibi Scriptura Sacra: Non te prætereat narratio seniorum; ipsi enim didicerunt a patribus suis. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001152 |
In quos pulchre Lirinensis: « Prophanas,» inquit Paulus, « vocum novitates devita, quas recipere atque sectari nunquam Catholicorum, semper vero haereticorum fuit... Hoc apud omnes fere hæreses quasi solemne est ac legitimum, ut semper prophanis novitatibus gaudeant, antiquitatem fastidiant, et per oppositiones falsi nominis scientiae a fide naufragent; contra vero, Catholicorum hoc fere proprium, deposita sanctorum Patrum et commissa servare, et damnare prophanas novitates.». |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001214 |
Inde solemus dicere, haereticorum proprium esse dispergere [178], sicuti Catholicorum congregare; venit enim Christus, ut oves quae dispersae erant, congregaret in unum. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001217 |
Ut merito et graviter Sanctus Hilarius olim dixerit: «Bellum haereticorum pacem esse Ecclesiae.». |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001224 |
Dum inquit Augustinus: «Scripturae bonae intelliguntur non bene;» et Hilarius: «Intelligentia haeresis est; et sensus, non sermo, fit crimen;» et Hieronymus: «Scripturae non in legendo consistunt, sed in inteUigendo;» et alibi: «Diabolus loquitur de Scripturis; et omnes haereses, secundum Ezechielem, inde sibi consuunt cervicalia, quae ponunt sub cubito universæ ætatis.» Sed omnium apertissime et aptissime Vincentius iUe Lirinensis, quem diceres haereticorum nostri temporis mores et ingenia exprimere voluisse: «Lege,» inquit, «Pauli Samosateni opuscula, Priscilliani, Eunomii, Joviniani reliquarumque pestium» (omnes vero illos haereticos fuisse nec Lutherani et Calviniani ipsi diffitentur): «cernas infinitam exemplorum congeriem, prope nullam omitti paginam, quae non Novi aut Veteris Testamenti sententiis fucata et colorata sit.» Et [183] paulo post: «Quid est vestitus ovium, nisi Prophetarum et Apostolorum proloquia? Qui sunt lupi rapaces, nisi sensus haereticorum feri et rabidi?» etc.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001224 |
Et quis haereticorum unquam, si unum aut alterum excipias, alio quam Scripturae praetextu bellum movit turbasque in Dei Ecclesia excitavit? Solemne est haereticis omnibus clamare: Mot Domini, Mot Domini! et Scripturam Scripturis convellere, id est, Spiritum vivificantem littera [182] occidente extinguere; nempe quia multiplicem sensum habet Scriptura, quem dum quisque sibi proprium eligit et propugnat, propriam facit haeresim et sectam. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001226 |
Ex quo vides: primo, Sacramentarios ab eo pro haereticis, [186] et haereticorum omnium foedissimis habitos esse; secundo, omnes eos impudenter Scripturas praetexere; tertio, Scripturam solam non posse tot dissensionum turbas compescere; quarto, unicam ad consensionem viam esse Concilia; quinto, Conciliorum usum ad eam rem in more fuisse apud Patres: quae omnia sane verissima sunt, quamquam a mendace ac mentiri solito prolata. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001253 |
Nonus haereticorum character est spiritus contentionis, superbiae, arrogantiae et pertinaciae; sic enim illorum mores describit beatus Judas, in Epistola canonica: Vae illis qui in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001254 |
Porro, quanta sit haereticorum nostri temporis arrogantia et superbia, ex eorum patre Luthero satis liquebit, si verba ipsius audiamus. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001278 |
Ergone, quia manna rebellibus et protervis panem caeli non sapit, propterea manna esse desinet et panis de cælo? Quia sol noctuae non lucet, nobis non lucebit? Si sic agatur, actum sane est de universa Scriptura, ut docte Augustinus noster jam olim disputavit contra Faustum, qui, solemni haereticorum insolentia, Sacrae Scripturae loca quibus urgebatur, non germana, sed falsata esse dicebat.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001280 |
Hanc vero artem fallendi in Patrum scriptis, etsi haereticorum omnium commtmis est, Calviniani tamen propemodum suam propriam fecerunt, adeo in ea excellunt, ut apparuit ex congressu Illustrissimi Cardinalis et Episcopi Ebroicensis cum misero illo, quem nominare pudet [vel hoc ipso, quod non pudet eum vivere post tam multas tamque evidentes ipsius non tantum haereses, sed etiam falsitates.] in augustissimo ipso Christianissimi Regis conspectu, et amplissimo totius Galliae theatro detectas convictasque.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001669 |
Etsi autem non de suo tantum episcopatu, sed de tota etiam Republica Christiana vir tantus ob alia permulta bene ac praeclare meritus videri debet, nulla tamen de causa melius et praeclarius, quam quod vivus defuncto sibi successorem talem elegit, diu quidem multumque reluctantem, sed hoc ipso digniorem; qualem certe decebat esse Pontificem et Episcopum Gebennensem, qui faucibus ipsis haereticorum expositus obturaret ore suo leonum ora, et pro Ecclesia Dei constitueretur caput ejus civitatis, in qua haeresis arcanorum suorum omnium caput sedemque collocasset.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001670 |
Adeo urget ipse acerrimus quidem et efficacissimis argumentis, sed ea lenitate et charitate quasi melle temperatis, cui non magis haereticorum superbia et insolentia fella plena possit respondere, quam ipsorum insania resistere Spiritui qui loquitur in illo. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001670 |
Max. prima et praecipua haereticorum totius Chablasiensis ducatus conversione, et sanctissimo illo, omniumque post hominum memoriam extra ordinem amplissimo Jubileo, quo urbem Tononensem decoravit Clemens VIII, anno 1602, in honorem Dei et venerationem Beatissimae Mariae Virginis de Compassione: ut scilicet prudentiae, pietatis et sanctitatis suae testes haberet remotissimas quasque provincias ex quibus cum plura quam credi possit hominum millia dixero, quibus [256] vel laudabilissime cujusque viri laus contenta esse possit, quia tamen multa praetermisero, quae minime tacenda essent, praevaricatoris partes explevisse videar potius quam adulatoris suspicionem, quod non minus execror, incurrisse. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001672 |
Max., qui cum mandatam eo tempore haberet a Sede Apostolica curam omnium quae ad haereticorum nostrorum conversionem adjuvandam pertinebant, postquam ex frequentioribus cum Salesionostro colloquiis, praestantiam ipsius et dignitatem certius introspexit, nullum exinde sibi finem fecit prosequenti eum, quibus potuit, officiis ut modis omnibus testaretur quam dignum esse crederet, in quo praecipue amando et ornando sibi tantopere placeret.. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023001673 |
Quid plura? O utinam (quidni enim exclamem, ut votis saltem assequar, quod verbis exprimere, non datur?), utinam iterum atque iterum, utinam multos haec nostra aetas haberet Salesios I Utinam vero etiam superior habuisset! is maxime in locis in quibus haereticorum defectionem ab Episcoporum, sive inscitia, sive ignavia, principium sumpsisse compertum est; nunc de profligandis haeresibus et de dirutis Jacob restituendis non laboraremus. |
||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
A023002232 |
At enim, quia propemodum ultimo suo aetatis decennio, partim bellorum cladibus, partim variis ecclesiis restituendis multisque haereticorum millibus ad poenitentiam per se suosque reducendis (quos deinde flenti Matri Ecclesiae, tanquam filios redivivos, reddidit), fractus, occupatus, impeditus, interim dum editio Ritualis differtur, maximum omnibus bonis sui desiderium relinquens, ipse nobis aufertur, et in Caelos, uti sperandum est, effertur. |