14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html |
A014003380 |
DOMINICUS, Episcopus Ostiensis, Pinellus; FR. HIERONIMUS BERNERIUS, Episcopus Portuensis, Asculanus; FR. ANNAS DE CARS, tituli Sanctae Susannae, de Givry; LAURENTIUS, tituli Sancti Laurentii in Pane et Perna, Blanchettus; POMPEIUS, tituli Sanctae Balbinae, Arigonius; ROBERTUS, tituli Sanctae Mariae in Via, Bellarminus; ANTONIUS, tituli Sancta Crucis in Hierusalem, Zapata, et FERDINANDUS TABERNA, tituli Sancti Eusebii, nuncupati Presbyteri, miseratione Divina, Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinales, in [405] universa Republica Christiana adversus haereticam pravitatem generales Inquisitores a Sancta Sede Apostolica specialiter deputati: Reverendo in Christo Patri Domino Francisco, Episcopo Gebennensi, salutem in Domino sempiternam.. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001159 |
At minus illud quoque mirum est, nomine illo offensam fuisse animam haereticam Lutheri, nam, ut praeclare dixit Ambrosius, «hoc Mot in tractatu fidei posuere Patres,» quod viderent esse «adversariis formidini.». |
||
A023001356 |
Et Luthero quidem id pro gloria est, quod primus et solus fuerit, qui turbas excitavit; nam congratulatur sibi ipsi, quod «Germani, suspensis animis, expectabant» quem eventum habitura esset contentio quam ipse excitaverat et «quam,» inquit, «nullus antea, neque episcopus, neque theologus ausus esset attingere.» Tantique fecit hanc haereticam laudem, ut injuriae loco duxerit, si quando suas opiniones ab aliis didicisse diceretur; cumque plerique Hussitam eum esse existimarent, reclamat ipse et exclamat: «Non recte vocant, qui me Hussitam appellant, non enim mecum ille sentit; sed si ille fuit haereticus, ego plus decies haereticus sum, cum ille longe minora et pauciora dixerit.» At videamus quibus viis et quo genio Lutherus in hanc doctrinae novitatem venerit. |