23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001278 |
Cui vero non sapit, tibine, an mihi? Quid vero erit quod non possit tuto negari, si haec rejiciendae Patrum auctoritatis ratio admittatur? Nam et clarissima quaeque loca, si ad gustum disputantium examinentur, nunquam satis sapida erunt contradicentibus. |
||
A023001278 |
Est tamen quod parcamus, nec illibenter, istis qui Patrum scriptis tam inepte illudunt, cum in ipsis quoque Sacris Scripturis idem faciant easque non nisi ad gustum suum et admittant et abjiciant. |