Mot «Gremium» [10 fréquence]


14-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XIV-Vol.4-Lettres.html
  A014000488 

 Caeterum, quo fructu hactenus ea facultate usi fuerimus, illud satis testatum faciet quod hominum et mulierum haereticorum multa millia, istis duodecim annis novissime elapsis, partim meo, partim aliorum ministerio, haeresim abjurarunt et in Catholicae Ecclesiae gremium per Dei gratiam reversi sunt..

  A014003383 

 Praeterea Paternitati tuae, ut omnes et quoscunque suos diaecesanos ad eam in aliquo suae diaecesis loco constitutam, seu residentem sponte venientes utriusque sexus, ac tam laycos quam clericos saeculares et cujusvis Ordinis Regulares, haereticos, schismaticos et a sancta Catholica fide aberrantes, illorumque credentes, etiam in haereses et errores semel relapsos, non tamen Italos, Hispanos, aut alios ex partibus in quibus Sanctum Inquisitionis Officium exerceretur, nec eos qui in judicio de haeresibus accusati vel condemnati fuerunt, aut pluries in eas relapsi, in eadem Paternitatis tuae diaecesi commorantes, de quibus nihilominus Sanctissimus Dominus noster Papa aut hoc sacrum Inquisitionis Officium consulatur, poenitentes quidem ab excommunicationis, suspensionis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quas propter haereses et excessus hujusmodi quomodolibet incurrerint, dummodo corde sincero et fide non ficta coram notario et testibus publice vel privatim, prout casus exegerint et Paternitati tuae magis expedire videbitur, haereses, schisma et errores suos ac alios quoscunque detestati fuerint, anathematizaverint et abjuraverint, ac in gremium sanctae matris Ecclesiae recipi et admitti humiliter postulaverint, atque praestito per eos jurejurando promiserint de caetero ab hujusmodi haeresibus, schismate eterroribus, ac aliis similibus excessibus poenitus abstinere, in forma Ecclesiae consueta, injuncta inde eis et eorum cuilibet, pro modo culpae, poenitentia salutari, et aliis injungendis, prout eorum saluti Paternitas tua expedire cognoverit, per se ipsam in utroque foro absolvere, et in gremium sanctae matris Ecclesiae recipere et reconciiiare [licebit]; nec non ut universos et singulos suos diaecesanos, qui libros haereticorum seu alias prohibitos, etiam in Indice Romano librorum prohibitorum damnatos, scienter legerint vel retinuerint, haereticorum quoque et schismaticorum receptatores, fautores et defensores qui in illorum haeresibus non adhaeserunt, et in futurum ab hujusmodi perniciosa lectione, vel retentione et excessibus praedictis abstinere firmiter proposuerint, similiter ab excommunicationis et aliis ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, quibus propterea fuerint innodati, in eadem forma Ecclesiae consueta, injunctis eisdem poenitentiis salutaribus et aliis injungendis, in utroque foro pariter absolvere et liberare..

  A014003385 

 Ac praeterea, ut cum singulares casus occurrerint, vel alias Paternitati tuae expedire videbitur, aliquos sacerdotes saeculares vel cujusvis Ordinis Regulares idoneos, et ad sanctum Poenitentiae Sacramentum ministrandum praevio examine a Paternitate tua approbatos, et in dicta diaecesi Gebennensi constitutos seu residentes, qui haereticos, schismaticos et delinquentes praedictae diaecesis Gebennensis ad eos sponte venientes, et ad sanctae matris Ecclesiae gremium recipi et admitti humiliter postulantes, abjuratis per eosdem verbo in ipso Sacramento Pcenitentias, haeresibus, schismate et erroribus suis, ac aliis quibuscunque praestitoque jurejurando, quod talia deinceps non committent, si in haereses et errores relapsi non sint, aut de eis in judicio inditiis praeventi vel condemnati, in forma Ecclesiae consueta, impositis eisdem pcenitentiis salutaribus et aliis injungendis, in foro conscientiae duntaxat, citra ullam habilitationem aut dispensationem, absolvere praedicti sacerdotes possint, et quilibet eorum possit, eligere et deputare Paternitas tua possit et valeat..


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022000583 

 «Æquum est ut qui» statutis Summi Pontificis non parent, «ab Ecclesia habeantur extorres;» verumtamen «Ecclesia nunquam redeuntibus gremium suum claudit.» L. VI..

  A022001268 

 Cum autem diebus praeteritis, per continuas praedicationes, Terniacences et Caballiani omnes in sacrosanctae Ecclesiae gremium redierint, numero sexaginta quatuor paraeciarum, quibus idonei et docti constituendi sunt rectores; praeter quos necessarii sunt in ecclesia Tononensi, primaria ditionum illarum urbe, octo saltem sacerdotes qui confessiones audiant et Sacramenta administrent, necnon tres validi concionatores, qui ab apostolico praedicandi munere nunquam cessent.

  A022002161 

 Cum autem sicut nuper accepimus, dilectus Filius nobilis vir Carolus Emanuel, modernus Sabaudiae Dux, procuraverit, necnon Fraternitatis Tuae et multorum insignium virorum doctorum, verbi Dei praedicatorum ad praedictorum balliagiorum partes abs te missorum concionibus adhibitis, factum fuerit ut tandem mensibus retroactis homines pene omnes duorum ex dictis balliagiis, nempe de Ternier et Chablaix, quae in ista tua diaecesi consistunt, ab haereticorum faucibus sint erepti; qui quidem, licet eorum corda [329] hactenus valde indurata remansissent, tamen, praedictorum pradicatorum insignibus praedicationibus mellificata, ad orthodoxae fidei lumen et veritatem reversa, et eorum anteactae vitae abjuratione et detestatione per eos et eorum singulos in tuis manibus, et in dicti Caroli Emanueli Ducis, illiusque Status virorum nobilium presentia et assistentia prius facta, in Ecclesiae Catholicae et Apostolicae gremium recepti et aggregati, Deo auctore extiterunt..


24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html
  A024003145 

 Cur tandem postremo ab eis recesserit et nunc ad Ecclesiæ gremium sibi redeundum statuerit..

  A024003158 

 Et de facto Anastasium, presbyterum, et Leontium, diaconum, qui Macarium Monothelitam sectati fuerant, in sexta Synodo Constantinopoli erroris convictos, a sancto Leone Papa Romæ iterum in Ecclesiæ Catholicæ gremium cooptatos fuisse..

  A024003297 

 Statuimus pariter et ordinamus, omnes et singulos utriusque sexus confratres, singulis diebus ad recitationem quinquies Orationis Dominicæ et totidem Salutationis Angelicæ, genibus flexis et detecto capite, perpetuo astrictos esse et teneri, ea ad Deum intentione, ut ipse meritis Domini nostri Jesu Christi, et intercessione [358] Beatæ Mariæ semper Virginis et precibus Sanctissimorum Apostolorum Petri et Pauli, fœlici et prospero rerum statui universarum provinciarum et locorum Serenissimo Sabaudiæ Duci, Principi nostro, subditorum adesse, atque felicem eventum præstare, inibique Catholicam fidem tueri et conservare, ac populum a præsentibus calamitatibus liberare; hæreticos vel ad unitatem et gremium sanctæ Matris Ecclesiæ reducere, vel illas confundere et humiliare ipsasque hæreses funditus extirpare, et ad id Principes insimul reconciliare et unanimi consensu inducere, Principesque nostros ab omni adversitate custodire dignetur..





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE