Mot «Granierius» [4 fréquence]


22-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXII-Vol.1-Opuscules.html
  A022001268 

 Exponit humillime Tuae Sanctitati Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, cum alias, ad instantiam [189] Emmanuelis Philiberti, tunc Sabaudiae Ducis, unita fuerint Militiae Sanctorum Mauritii et Lazari omnia beneficia simplicia, curionia, monasteria, prioratus et alia, agrorum Gexensis, Terniacensis et Caballiani, sub praetexta causa quod eorum tractuum incolae lutherani seu calviniani essent, nec divinus idcirco in iis cultus exerceri posset; praefinita fuit haec unio cum clausula, per quam Gregorius, foelicis recordationis, Papa decimus tertius, uti quandocumque earum ditionum incolae ad sanctam fidem converterentur, Lazariani Equites unicuique [190] curioni quem Episcopus elegisset, quinquaginta ducatos dare deberent annuatim, declaravit.

  A022001273 

 Exponit humillime Tuae Beatitudini Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis: Ob provinciae paupertatem fructuumque praebendarum theologalium tenuitatem, non inveniuntur theologi qui eas acceptare velint, cum nihilominus ad spargendum divini verbi semen in ea diaecesi maxime sint necessarii..

  A022001278 

 Exponit humillime Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, cum majori ex parte suae diaecesis curiones adeo pauperes existant, ut saepenumero suos in Christo filios, magno cum animarum detrimento, cogantur deserere:.

  A022001298 

 Supplicat humillime Sanctitati Tuae Claudius Granierius, Episcopus Gebennensis, uti cum Canonicis Ecclesiae suæ cathedralis dispensare dignetur ad obtinendas retinendasque una cum canonicatibus ecclesias paraeciales, collocando in iis idoneos vicarios et quid ad animarum habendam curam sufficiant; quandoquidem omnes sunt vel nobiles, vel doctores, et nequeunt cum [196] canonicatus fructibus, qui sexaginta ducatorum summam non excedunt, decenter vivere, nec ad alia possunt adspirare beneficia, cum omnia fere de jure patronatus sint, nec possint idcirco absque praesentatione patroni obtineri.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE