Mot «Graecos» [3 fréquence]


23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html
  A023000661 

 Negant ullum hominis liberum esse arbitrium, idque adeo impudenter, ut Calvinus impudentiae accuset graecos Patres, falsitatis latinos, quod hi liberi arbitrii, illi αύτεξούσιον vocabulis fere semper usi sint.

  A023000661 

 «Nimis ergo philosophice,» inquit, «hac de re locuti sunt, qui se Christi jactabant esse discipulos; nam quasi adhuc integer staret homo, semper apud Latinos liberi arbitrii nomen extitit; Graecos vero non puduit multo arrogantius usurpare vocabulum, siquidem αύτεξούσιον dixerunt, ac si potestas sui ipsius apud hominem» esset, etc. Lutherus autem, non minore audacia, librum inscripsit De servo arbitrio.

  A023001129 

 Nec id in re aliqua levi, sed in gravissimis fidei nostrae articulis: puta, in quaestione de libero arbitrio, in qua dicit Latinos arroganter, «Graecos vero arrogantius» locutos fuisse; de persona Mediatoris, in qua Veterum errorem inexcusabilem esse contendit; de concupiscentia, ubi uno Augustini testimonio totius antiquitatis sensum contineri dicit, mox ab eo se dissentire profitetur; in quaestione de satisfactione omnes Veteres «aut lapsos esse, aut aspere ac dure locutos» pronunciat; in quaestione de precibus pro defunctis omnes Veteres «in errorem» abreptos esse; in quaestione de merito vetustos Doctores pessime sinceritati fidei consuluisse; item peccasse antiquitatem «immodica severitate, quod in Episcopo caelibatum» requireret; in quaestione de paenitentia «excusari nullo modo» posse «immodicam Veterum austeritatem;» in quaestione de Quadragesima, veteres Patres superstitionis quaedam semina jecisse, ac «mera χαχοζηλία: et superstitionis plena» laborasse.





Copyright © 2014 Salésiens de Don Bosco - INE