23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001355 |
Porro cum haeresibus omnibus commune illud sit, ut sordidum et abominandum habeant principium (inde namque est praeclarum illud dictum D. Hieronymi: Haereses ad originem revocasse refutasse est), videamus jam, quod erit pro corollario, quam praeclara origine nostri temporis haereses glorientur.. |
||
A023001371 |
Quis unquam, Deus bone, audivit talia? quis vero nunc audiat sine horrore? quis denique, talia fando, temperet a lachrymis? [222] Et tamen inveniuntur, heu nimis! quam multi homines, qui tam diris, foedis et foetidis ex inferno allatis opinionibus glorientur, auctoremque diabolum sequantur. |