A023002229
|
In his ergo curis, necnon variis difficillimisque nodis dissolvendis, quibus temporum hominumque malitia optimorum Patrum conatus impedire solet, distentus et implicatus, non potuit Antistes, quantumvis vigilantissimus et fortissimus, brevi duodecim annorum spatio quibus episcopatum gessit, externum ecclesiasticae disciplinae Sacramentorumque splendorem penitus restituere..
|
A023002232
|
[355] Propterea Nos, qui nobiscum foelicissime actum iri credimus si tanti Patris, non solum in munere quod gessit subeundo, sed etiam in eodem obeundo successores et imitatores fuerimus, Ritualem hunc librum nunc tandem aliquando, quod ipse multum optaverat, vobis expectantibus exhibemus..
|