07-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome VII-Vol.1-Sermons.html |
A007000397 |
Charitate quatiendi sunt muri Gebenenses, charitate irruptio facienda est, charitate Geneva recuperanda. |
||
A007000405 |
Quonam consilio factum creditis, Viri religiosissimi, ut ecclesiasticæ disciplinæ contemptores pertinacissimi cives Gebenenses, ecclesiasticæ tamen disciplinæ nomina [111] omnia et monumenta retinuerint? Episcopium, Pratum Episcopale, Vicum Canonicorum, Domum Cantoris, nostrum S. Petri Templum, Magdelenæ, Gervasii, ut olim ita nunc, innovatores, sui muneris immemores, appellare consueverunt. |