23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023000678 |
Negant fidelium filios nasci filios iræ, aut damnationi obnoxios, etiam ante Baptismum; sic enim Calvinus: «Infantem ex» fideli «progenitum hæreditario jure secundum promissionis formulam jam a matris utero in foedere» contineri, ait. |
||||
A023000687 |
Prior vero [sane dignior est, quae ad grammaticorum quam ad theologorum scholas relegetur, ut toties vapulent miseri, quoties negabunt verbo est veritatem substantiae, non significationem ipsius, significari.] Quid vero isti tropologici dicerent, si textum hebraicum D. Matthaei vidissent, qui, sicut Evangelium conscripsit ea ipsa lingua qua Christus Dominus utebatur cum Sacramentum institueret atque cum hominibus in terris conversaretur, ita institutionis formulam praecipuam magisque observandam tradidisse credendus est; quam porro sic concepit: Accipite et manducate hoc corpus meum, nullo addito verbo est, aut alio ullo ejusmodi, pro quo Sacramentarii suum illud significat substituere, nobisque obtrudere possint. |
||||
A023002233 |
Ac tandem formulam singulis diebus Dominicis summa capita religionis Christianae populis proponendi, quam jampridem jussu Reverendissimi Praedecessoris Nostri editam seorsim habebatis, nunc recognitam mendisque quibus maculata erat, purgatam huic libro addidimus, ut omnia quae ad munus vestrum maxime spectant, uno hoc volumine comprehensa, facilius prae oculis haberetis.. |