24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024000431 |
Ad certiorem autem solutionem dicti census centum quinquaginta florenorum quolibet anno, rectori pro tempore existenti et legitime proviso, hypotecat et obligat omnia bona in ducatu [31] Chablasii nunc et in posterum existentia ad se suosque legitimos successores pertinentia; ita tamen, quod sibi ac dictis suis successoribus licitum sit, ut quandocumque voluerint dictum censura centum quinquaginta florenorum redimere, mediante tamen solutione duorum millium florenorum ejusdem monetæ, in usum ipsius capellæ et rectoris perpetuo applicandorum. |
||||||||||||||||
A024000431 |
Quibus fideliter peractis, eandem jocalibus, calice omnibusque ad divinum Sacrificium celebrandum ornabit, censuque centum et quinquaginta florenorum monetæ Sabaudiæ dotabit in usum ipsius rectoris, cujus nominationem, presentationem, sive juspatronatus, presentandi rectorem ipsius capellæ, pro se suisque legitimis successoribus, tam masculis quam fœminis, tam in electione primi quam aliorum, sive contingat per mortem, renunciationem, permutationem, aut aliam quamcumque causam aut viam vacare, in perpetuum reservavit. |
||||||||||||||||
A024000432 |
Nos igitur, FRANCISCUS DE SALES, Episcopus et Princeps Gebennensis, hujusmodi piis votis in augmentum divini cultus, totius populi ædificationem, ac ipsius ecclesiæ Beatæ Mariæ Compassionis decorem spectantibus, benevolo favore annuentes, præfato perillustri et magnificentissimo D. Marchioni dictam capellam, sub vocabulo sanctissimi Nominis JESU, in loco notato et juxta formam prescriptam, construere, jocalibus ac centum quinquaginta florenorum [32] annue solvendorum dotatione, cum potestate se suosque ibidem sepeliendi, rectorem nominandi, presentandi, seu juspatronatus possidendi in futurum, auctoritate Nostra ordinaria, liberam per presentes concedimus facultatem. |
||||||||||||||||
A024000457 |
Ad hos autem fines, dominum Petrum Mojonerium, rectorem pro presenti tempore in ecclesia Alingiorum, Nobis nominant et presentant, et in futurum suos legitimos successores et bene provisos, sic ut eorum mensa hujusmodi redditu viginti quinque florenorum accrescat, sub onere tamen unius parvæ Missæ die Lunæ cujuslibet hebdomadæ celebrandæ pro defunctis, nisi ex legitima causa in alium diem transferri debeat; ea tamen conditione, quod si presens rector aut alius successorum, per tres continuas hebdomadas desierit hujusmodi Missas in eadem capella facere, obnixe petunt prædicti fundatores dictum redditum in eleemosinas pauperibus erogandas auctoritate Nostra ordinaria converti. |
||||||||||||||||
A024000457 |
In corroborationem autem hujusmodi dotationis viginti quinque florenorum, obligant et hypotecant omnia bona sua et suorum donec in pratis, agris aut vineis per eosdem nominatos fundatores aut eorum legitimos successores emptis, et censum hujusmodi viginti quinque florenorum quotannis reddentibus ipsi rectori legitime providerint, volentes preterea ut in [36] postero se suosque legitimos successores cujuscumque sexus ibidem tumulari et sepeliri. |
||||||||||||||||
A024000457 |
Quare, ad Dei honorem, Beatæ Mariæ ac omnium Sanctorum, et maxime ad nomen eorundem Deiparæ Virginis et Beati Claudii, eandem capellam reedificare in ipsa ecclesia et eodem loco proposuerunt, si modo id Nobis ita expedire videatur; eique jocalia, calicem et alia ad sacrum Missæ officium celebrandum necessaria ministrare, censumque [35] vigiliti quinque florenorum quotannis rectori parrochialis ecclesiæ Alingiorum pro tempore existenti applicandorum, dabunt et solvent. |
||||||||||||||||
A024000458 |
[Si] modo ei censum viginti quinque florenorum in ipsius usum quotannis solvatis, jocalia et alia ad sacrum Missæ officium suppeditetis, quibus prestitis, predictus rector unam parvam Missam defunctorum diebus Lunæ quavis hebdomada celebrare tenebitur, ita nihilominus, quod si dictam Missam per tres continuas septimanas omiserit aut omitti permiserit, censum hujusmodi pauperibus [37] erogemus. |
||||||||||||||||
A024000487 |
Ita tamen quod portionem annuam ducentorum et viginti florenorum præfato Humberto Bocheto, octuagenario morboque detento, de fructibus et redditibus dictæ parochialis ecclesiæ solvere tenearis.. |
||||||||||||||||
A024004243 |
Et quia Religiosi exposuerunt singulis adhuc [447] deberi sex chevallatas vini ex novissima præbenda sibi debita, Reverendissimus Dominus visitans sex chevallatas prædictas ad prætium centum quinquaginta duorum florenorum reduxit, de communi consensu Religiosorum et domini Abbatis, cui injunxit ut ita solvat singulis.. |