12-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XII-Vol.2-Lettres.html |
A012002087 |
Nostri tamen rem pro virili promovent, ac primarios primum viros aliquot ex hæresis vorticibus in communionis Catholicæ portum recipiunt, sexque variis locis erectæ [sunt] Catliolicorum parrochiæ: tres in Tononensi, tres item in Terniensi agro (cur autem plures non erigerentur, partim operariorum paucitas, partim quod non suppeteret unde sustentari possent, partim quia pace nondum firma, res adhuc incertæ videbantur), et e Patrum Capuccinorum Ordine novi et strenui adveniunt messores, qui alacritate et zelo multorum vices supplebant.. |
18-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XVIII-Vol.8-Lettres.html |
A018000975 |
Quare iterum recurrit ad fontem Apostolicum, ut vel ei pensio illa stabilis et firma, ac fructuosa reddatur, vel alia pensio aliudve beneficium illi conferatur; cumque expetiverit, ut eum Illustrissimæ Dominationis Vestræ commendarem, id quam libentissime facio, et humillime.. |
24-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIV-Vol.3-Opuscules.html |
A024003374 |
Præterea, ut Confraternitas hujusmodi (sic ut præfertur erecta) firma et stabilis permaneat omniaque distincte et ordinatim fiant et exequantur, statuimus et ordinamus primam congregationem generalem fieri in eodem oratorio die decimatertia hujus mensis, hora tertia post meridiem, ac singulis annis die secunda ejusdem mensis Septembris, eadem hora convocari; in qua Prior, Assessores, Thesaurarius, Secretarius et Consiliarii ac Auditores computorum deputabuntur. |