11-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XI-Vol.1-Lettres.html |
A011001652 |
Est confidentia quoniam canis vivens melior est leone mortuo; quia viventes sciunt quod moriantur et mortui nesciunt quicquam, etc. Quia supra dixerat cor filiorum hominum impleri malitia et procacitate, et post hæc omnia morte finiri, nunc eadem complet, et repetit: donec vivunt homines eos posse fieri justos, post mortem vero nullam boni operis dari occasionem. |
23-Oeuvres de Saint Francois de Sales-Tome XXIII-Vol.2-Opuscules.html |
A023001087 |
Neque est quod garriant haeretici, Romanum Pontificem Petri successorem non esse, vel auctoritatem quae Petro concessa fuerat, Pontifici Romano datam non esse; nam, cum auctoritas illa propter commune bonum Ecclesiae Petro sit collata, non debuit finiri cum Petro, qui deficere ac mori post paucos annos debuerat, sed cum Ecclesia militante, quae ad finem usque saeculi duratura est: ergo et successorem in ea Petri auctoritate aliquem debet habere Ecclesia. |